라틴어 문장 검색

illud non sine causa est ab omnibus praeceptum, ut parcatur maxime voci in illo a pueritia in adolescentiam transitu, quia naturaliter impeditur, non, ut arbitror, propter calorem, quod quidam putaverunt (nam est maior alias), sed propter humorem potius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 175:1)
at ubi calor concitaverit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 258:1)
quod ita dicitur emendasse ut, cum in angusto quodam pulpito diceret, hasta humero dependens immineret, ut, si calore dicendi vitare id , offensatioue illa commoneretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 277:2)
habet enim acre quiddam atque expeditum et calori concitationique non inhabile.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 293:2)
Sed quae loca et nationes ob calorem aut a speritatem, item solitudines minus frequentata sunt, de iis haud facile compertum narrauerim.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장2)
Igitur in eo colle, quem transuerso itinere porrectum docuimus, Iugurtha extenuata suorum acie consedit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장1)
Quidni multa habeam, quae debeant colligi, quae extenuari, quae attolli ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 1:2)
Magis quidem in iuvenibus apparet, quibus et plus caloris est et tenera frons;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 3:2)
Curvatas trabes calor explicat et aliter natae in id finguntur, quod usus noster exigit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 6:3)
Mihi tamen necessarium erat concutere corpus, ut sive bilis insederat faucibus, discuteretur, sive ipse ex aliqua causa spiritus densior erat, extenuaret illum iactatio, quam profuisse mihi sensi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 2:1)
Ad extenuandum corpus vena percutitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 16:2)
odit, quae accepit, quia redditurus est, et extenuat, iniurias vero dilatat atque auget.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 23:2)
Quemadmodum musto dolia ipsa rumpuntur et omne, quod in imo iacet, in summam partem vis caloris eiectat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 16:3)
Opus est tamen calorem solis aestivi umbra crassiore propellere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 17:1)
Non in defosso latent Syrticae gentes quibusque propter nimios solis ardores nullum tegimentum satis repellendis caloribus solidum est nisi ipsa arens humus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 17:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION