라틴어 문장 검색

Fateor ergo ad hominem mihi carum ex pluribus me causis frequentius venisse, ut scirem, an illum totiens eundem invenirem, numquid cum corporis viribus minueretur animi vigor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 13:1)
Propera ergo, Lucili carissime, et cogita quantum additurus celeritati fueris, si a tergo hostis instaret, si equitem adventare suspicareris ac fugientium premere vestigia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 3:1)
Sed hoc non pervidemus, et gratuita nobis videntur, quae carissime constant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 6:3)
Voluptates praecipue exturba et invisissimas habe;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 13:4)
Non est quod mireris, Lucili carissime.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 7:3)
Vixi, Lucili carissime, quantum satis erat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 4:5)
Haec tibi scribo is, qui Annaeum Serenum, carissimum mihi, tam inmodice flevi, ut, quod minime velim, inter exempla sim eorum, quos dolor vicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 14:1)
Cogitemus ergo, Lucili carissime, cito nos eo perventuros, quo illum pervenisse maeremus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 16:1)
Numquam me caro ista conpellet ad metum, numquam ad indignam bono simulationem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 22:1)
Hoc nos agere, Lucili carissime, in hoc ire impetu toto, licet pauci sciant, licet nemo, iuvat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 13:1)
Nihil carius aestimamus quam beneficium, quamdiu petimus, nihil vilius, cum accepimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 28:2)
Abstrahunt a recto divitiae, honores, potentia et cetera, quae opinione nostra cara sunt, pretio suo vilia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 28:6)
Huic et divus Augustus dedit secreta mandata, cum illum praeponeret Thraciae, quam perdomuit, et Tiberius proficiscens in Campaniam, cum multa in urbe et suspecta relinqueret et invisa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 14:6)
Refer Alexandri Macedonis exemplum, qui Clitum, carissimum sibi ac fidelissimum, inter epulas transfodit et intellecto facinore mori voluit, certe debuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 19:2)
Virtus extollit hominem et super cara mortalibus conlocat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION