라틴어 문장 검색

et cum per munita pleraque transitu fratris, quae antea invia fuerant, ducebat, tum etiam duodecim annorum adsuetudine perviis Alpibus factis inter mitiora iam transibant hominum ingenia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 584:1)
et primo ignari quo Poenus pergeret suas rupes suaque castella et pecorum hominumque praedam peti crediderant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 585:2)
cum classem tam infesta statio accepit, tum et oppidum alia parte clausum mari, alia ab terra egregie munitum praesidioque valido firmatum et praecipue fide praefectorum principumque, quae fluxa et vana apud Oreum fuerat, stabile atque inexpugnabile fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 84:1)
nam hominum quod aut in agris aut in propinquis castellis Potidaniae atque Apolloniae fuit in silvas montesque refugit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 114:2)
Castra ponentes eos Mago et Masinissa cum omni equitatu adgressi sunt, turbassentque munientes, ni abditi post tumulum opportune ad id positum ab Scipione equites inproviso in effusos incurrissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 195:1)
pro cornibus ante Punicam aciem elephanti castellorum procul speciem praebebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 204:2)
inde duo munita oppida cum praesidiis tradita a praefectis Romano.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 236:2)
igitur non militaris modo aetas aut viri tantum, sed feminae puerique super animi corporisque vires adsunt, propugnantibus tela ministrant, saxa in muros munientibus gerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 297:1)
transfugae Afri, qui tum inter auxilia Romana erant, et oppidanis in ea tuenda unde periculum videbatur versis et Romanis subeuntibus . . . qua adire poterant, conspexerunt editissimam urbis partem, quia rupe praealta tegebatur, neque opere ullo munitam et ab defensoribus vacuam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 304:1)
itaque egressi navibus super portum loco munito castra locant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 548:1)
In sua terra cogam pugnare eum, et Carthago potius praemium victoriae erit quam semiruta Bruttiorum castella.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 675:3)
munire urbem, frumentum convehere, tela arma parare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 64:3)
Syphax octo milium ferme inde spatio loco munito consedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 75:1)
In consilio quamquam iusta ira omnes ad delendam stimulabat Carthaginem, tamen cum et quanta res esset et quam longi temporis obsidio tam munitae et tam validae urbis reputarent, et ipsum Scipionem exspectatio successoris venturi ad paratam alterius labore ac periculo finiti belli famam sollicitaret, ad pacem omnium animi versi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 488:1)
deinceps alia castella, Cypsela et Doriscon et Serrheum, occupat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 172:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION