라틴어 문장 검색

petimus abs te, M. Fanni, a vobisque, iudices, ut quam acerrime maleficia vindicetis, ut quam fortissime hominibus audacissimis resistatis, ut hoc cogitetis, nisi in hac causa qui vester animus sit ostendetis, eo prorumpere hominum cupiditatem et scelus et audaciam ut non modo clam verum etiam hic in foro ante tribunal tuum, M. Fanni, ante pedes vestros, iudices, inter ipsa subsellia caedes futurae sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 5장 1:2)
'exheredare pater filium cogitabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 19장 1:3)
'cogitabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 19장 2:12)
' cogitabat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 19장 2:13)
nonne cogitas te a sectoribus huc adductum esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 2:8)
neque enim hoc cogitavit vir iustissimus, neque in bonis viris legendis id adsequi potuisset, etiam si cupisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장 1:6)
omnium denique in illum odia civium ardebant desiderio mei, quem qui tum interemisset, non de impunitate eius, sed de praemiis cogitaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 1:7)
praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum subesset, quo quidem tempore - scio enim quam timida sit ambitio quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatus - omnia non modo quae reprehendi palam sed etiam quae obscure cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam falsam, fictam, levem perhorrescimus, ora omnium atque oculos intuemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 1:1)
cum ille non dubitarit aperire quid cogitaret, vos potestis dubitare quid fecerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 3:6)
'igitur ne Clodius quidem de insidiis cogitavit, quoniam fuit in Albano mansurus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 2:3)
id vero, iudices, etiam dubitandum et diutius cogitandum est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 1:2)
ante fundum Clodi quo in fundo propter insanas illas substructiones facile hominum mille versabatur valentium, edito adversarii atque excelso loco superiorem se fore putabat Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam potissimum elegerat, an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui ipsius loci spe facere impetum cogitarat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 1:3)
si haec non gesta audiretis, sed picta videretis, tamen appareret uter esset insidiator, uter nihil mali cogitaret, cum alter veheretur in raeda paenulatus, una sederet uxor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 2:1)
semper ipse et quantum interesset P. Clodii se interire et quanto illi odio esset et quantum ille auderet cogitabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 2:2)
adde inscitiam pransi, poti, oscitantis ducis qui, cum a tergo hostem interclusum reliquisset, nihil de eius extremis comitibus cogitavit, in quos incensos ira vitamque domini desperantis cum incidisset, haesit in eis poenis quas ab eo servi fideles pro domini vita expetiverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION