라틴어 문장 검색

Risu excepere fabulam nautae, [et] erubescente non mediocriter Tryphaena vultumque suum super cervicem Gitonis amabiliter ponente.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:1)
Magnum cum Phoebo soror et Cyllenia proles excipit ac totis similis Tirynthius actis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:11)
Venari asello comite cum vellet leo, Contexit illum frutice et admonuit simul, Ut insueta voce terreret feras, Fugientes ipse exciperet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus et leo venantes.2)
Silva tum excepit ferum, In qua retentis impeditus cornibus Lacerari coepit morsibus saevis canum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Cervus ad fontem.4)
Spatium diei noctis excipiunt vices.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.7)
hoc tamen differunt, quod sollicitius et intentius tui me quam mei excipiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 4 2:2)
Erit ergo pergratum mihi hanc effigiem eius subinde intueri subinde respicere, sub hac consistere praeter hanc commeare.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 6:3)
Pudet referre quae quam fracta pronuntiatione dicantur, quibus quam teneris clamoribus excipiantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 12:1)
Utrimque excipit iter aliqua ex parte harenosum, iunctis paulo gravius et longius, equo breve et molle.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 2:4)
ibi omnes silent venti, exceptis qui nubilum inducunt, et serenum ante quam usum loci eripiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 7:3)
Procoeton inde et cubiculum porrigitur in solem, quem orientem statim exceptum ultra meridiem oblicum quidem sed tamen servat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 23:2)
Quamvis enim ista non appetat, tam grate tamen excipit, quam si concupiscat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 6:3)
et alioqui supererant minores rei data opera hunc in locum reservati, excepta tamen Classici uxore, quae sicut implicita suspicionibus ita non satis convinci probationibus visa est;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 18:2)
excipiunt servi fideliores, concubinae cum ululatu et clamore concurrunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 3:2)
Ex quo potes aestimare, quanto consensu sit exceptum, cum diceret, quod tam favorabile fuit cum dicturus videretur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION