라틴어 문장 검색

Itaque primum commotus insolita re mirari eius consilium et quasi per amicitiam monere, ne tam praua inciperet neu super fortunam animum gereret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 64장3)
nunc hauriendum sitim concitant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 11:4)
Talem nunc esse habitum tuum cogita, qualem Vergilius noster vatis inducit iam concitatae et instigatae multumque habentis in se spiritus non sui:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 3:1)
Hic commovetur quidem, non tamen transit, sed suo loco nutat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 4:8)
ille ne commovetur quidem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 4:9)
Habet enim hoc optimum in se generosus animus, quod concitatur ad honesta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 2:6)
Itaque oratio illa apud Homerum concitata et sine intermissione in morem nivis superveniens iuveniori oratori data est, lenis et melle dulcior seni profluit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 2:6)
Fabianus, vir egregius et vita et scientia et, quod post ista est, eloquentia quoque, disputabat expedite magis quam concitate, ut posses dicere facilitatem esse illam, non celeritatem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 12:1)
Ad rem commoveantur, non ad verba conposita;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 14:3)
Fluctus autem illud, ut scis, frequens et concitatus exaequat, longior tranquillitas solvit, cum harenis, quae umore alligantur, sucus abscessit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 2:4)
in medios hostes concitato equo mortem petens inruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 9:2)
Nihil habere, ad quod exciteris, ad quod te concites, cuius denuntiatione et incursu firmitatem animi tui temptes, sed in otio inconcusso iacere non est tranquillitas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 14:2)
Adfectus sunt motus animi inprobabiles, subiti et concitati, qui frequentes neglectique fecere morbum, sicut destillatio una nec adhuc in morem adducta tussim facit, adsidua et vetus phthisin.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 12:1)
Utrum vis longum esse morbum an concitatum et brevem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 17:8)
Habet ambitionem, sed non concitatam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION