라틴어 문장 검색

a capite autem ad imam calcem tigni contenti fuerunt funes III crassitudine digitorum VIII, ita religati, quemadmodum naves a puppi ad proram continentur, eique funes praecinctura e transversis erant religati habentes inter se palmipedalia spatia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장21)
quod limite Phoebus contentus medio, contentus litore pontus et, qui perpetuo terras ambitque vehitque, nec premat incumbens oneri nec cesserit aër?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:159)
eoque contenti tribuni, contenta plebs fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 69:2)
adeo ut si quis asserat aliquod contentum aquae in par contentum aeris verti posse, idem sit ac si dicat aliquid posse redigi in nihilum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:7)
contra, si quis asserat aliquod contentum aeris in par contentum aquae verti posse, idem sit ac si dicat aliquid posse fieri ex nihilo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:8)
Si etiam Constantinus auctoritatem non habuisset, in patrocinium Ecclesie illa que de Imperio deputavit ei de iure deputare non potuisset;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:22)
" Si aliae," inquit, " artes contentae sunt praeceptis, contenta erit et sapientia, nam et haec ars vitae est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 7:1)
malo quidem me quovis dignum deputem - malo se dignum deputat, nisi miser sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 65:5)
arcu contenta parato t. t. contento arcu tela tenens parata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5134)
De contento primo 1 × AB auferatur contentum postremum 1 in PE - PD, & restabit area LABI aequalis 1 in AB - PE + PD.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIII. De Corporum etiam non Sphaericorum viribus attractivis. 34:10)
nam Xerxes quidem refertus omnibus praemiis donisque fortunae, non equitatu, non pedestribus copiis, non navium multitudine, non infinito pondere auri contentus praemium proposuit, qui invenisset novam voluptatem - qua ipsa non fuit contentus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 20:3)
Ideoque contentum sub longitudine in Tangente descripta & longitudine S[mu], esset ad contentum sub longitudinibus AC & SM, ut area ASC[mu] ad triangulum ASCM, id est ut SN ad SM.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 51:3)
quippe ipse egens, nudus CCCC milibus nummum a creditore acceptis filiam dotauit, Pudentilla locuples femina trecentis milibus dotis fuit contenta et maritum habet, et multis saepe et ingentibus dotibus spretis, inani nomine tantulae dotis contentum, ceterum praeter uxorem suam nihil computantem, omnem supellectilem cunctasque diuitias in concordia coniugii et mutuo amore ponentem.
(아풀레이우스, 변명 90:5)
ut enim ballistae lapidum et reliqua tormenta telorum eo graviores emissiones habent, quo sunt contenta atque adducta vehementius, sic vox, sic cursus, sic plaga hoc gravior, quo est missa contentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 57:2)
cui satis esset respondere se ante docuisse nihil bonum esse nisi quod honestum esset, hoc probato consequens esse beatam vitam virtute esse contentam, et quo modo hoc sit consequens illi, sic illud huic, ut, si beata vita virtute contenta sit, nisi honestum quod sit, nihil aliud sit bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 18:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION