라틴어 문장 검색

sunt autem alii, quos in luctu cum ipsa solitudine loqui saepe delectat, ut illa apud Ennium nutrix:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 63:10)
ista me minime movent, non solum quia pervulgata sunt, sed multo magis, quia, tamquam levia quaedam vina nihil valent in aqua, sic Stoicorum ista magis gustata quam potata delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 13:5)
quos si titulus hic delectat insignis et pulcher, Pythagora Socrate Platone dignissimus, inducant animum illa, quorum splendore capiuntur, vires valetudinem pulchritudinem divitias honores opes contemnere eaque, quae is contraria sunt, pro nihilo ducere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 30:2)
nam cum quidam ex eius adsentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum negaretque umquam beatiorem quemquam fuisse, visne igitur inquit, o Damocle, quoniam te haec vita delectat, ipse eam degustare et fortunam experiri meam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 61:2)
te tua, me delectant mea - sed ut ad Dionysium redeamus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:7)
munera autem ista, quibus es delectatus, vel civibus tuis vel diis inmortalibus dona.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 90:6)
omniaque iucunda, quamquam sensu corporis iudicentur, ad animum referri tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 95:3)
Darius in fuga cum aquam turbidam et cadaveribus inquinatam bibisset, negavit umquam se bibisse iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 97:3)
cui cum peragranti Aegyptum comitibus non consecutis cibarius in casa panis datus esset, nihil visum est illo pane iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 97:6)
ubi cum tyrannus cenavisset Dionysius, negavit se iure illo nigro, quod cenae caput erat, delectatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 98:3)
civitates quaedam universae more doctae parsimonia delectantur, ut de Lacedaemoniis paulo ante diximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 99:1)
Timotheum, clarum hominem Athenis et principem civitatis, ferunt, cum cenavisset apud Platonem eoque convivio admodum delectatus esset vidissetque eum postridie, dixisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 100:2)
vestrae quidem cenae non solum in praesentia, sed etiam postero die iucundae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 100:3)
quo modo igitur iucunda vita potest esse, a qua absit prudentia, absit moderatio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 101:1)
si quis est qui his delectetur, nonne melius tenues homines fruuntur quam illi qui is abundant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 102:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION