라틴어 문장 검색

et quotiens discessit aemulatio, succedit humanitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 17:3)
etiam illa praevelox fere cito effluit, et, velut praesenti officio functa nihil in posterum debeat, tanquam dimissa discedit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 139:1)
itaque reperias quosdam in disputando mire callidos, cum ab ilia cavillatione discesserint, non magis sufficere in aliquo graviore actu quam parva quaedam animalia, quae in angustiis mobilia campo deprehenduntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 66:1)
sed haec inter ipsos, qui velut sacramento rogati vel etiam superstitione constricti nefas ducunt a suscepta semel persuasione discedere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 78:1)
altera est divisio, quae in tres partes et ipsa discedit, qua discerni posse etiam recte dicendi genera inter se videntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 224:1)
Si quid ab senatu petere vellent, ab armis discedant, Romam supplices proficiscantur;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 34장2)
Haec ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostis iudicat, ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discedere praeter rerum capitalium condemnatis.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 36장2)
Namque duobus senati decretis ex tanta multitudine neque praemio inductus coniurationem patefecerat neque ex castris Catilinae quisquam omnium discesserat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 36장6)
Quod si primo proelio Catilina superior aut aequa manu discessisset, profecto magna clades atque calamitas rem publicam oppressisset;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 39장6)
Piso oppugnatus in iudicio pecuniarum repetundarum propter cuiusdam Transpadani supplicium iniustum, Catulus ex petitione pontificatus odio incensus, quod extrema aetate, maxumis honoribus usus, ab adulescentulo Caesare victus discesserat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 49장3)
Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit, consul optumum factu ratus noctem, quae instabat, antecapere, ne quid eo spatio novaretur, tresviros, quae supplicium postulabat, parare iubet.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 55장1)
nam strenuissumus quisque aut occiderat in proelio aut graviter volneratus discesserat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 61장8)
In duas partis discedunt Numidae:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장3)
Sed res Persarum brevi adoleuit, ac postea nomine Numidae, propter multitudinem a parentibus digressi, possedere ea loca, quae proxima Carthagine[m] Numidia appellatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장12)
Sed postquam senatus de bello eorum accepit, tres adulescentes in Africam legantur, qui ambos reges adeant, senatus populique Romani verbis nuntient velle et censere eos ab armis discedere, de controuersiis suis iure potius quam bello disceptare:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 21장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION