라틴어 문장 검색

Ut iam omittam alios, noster hic populus, quem Africanus hesterno sermone a stirpe repetivit, cuius imperio iam orbis terrae tenetur, iustitia an sapientia est e minimo omnium maximus factus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 31:9)
Nullum bellum iustum habetur nisi denuntiatum, nisi indictum, nisi repetitis rebus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 47:9)
Ita sunt alte repetita quasi fundamenta quaedam verecundiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 11:2)
Deinde, ut cubitum discessimus, me et de via fessum, et qui ad multam noctem vigilassem, artior quam solebat somnus complexus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 1 2:2)
itaque numquam ex animo meo discedit illius optimi atque invictissimi viri memoria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 13)
Ille discessit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 9 3:5)
nolite arbitrari, o mihi carissimi filii, me, cum a vobis discessero, nusquam aut nullum fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 101:2)
atque etiam, cum hominis natura morte dissolvitur, ceterarum perspicuum est quo quaeque discedat, abeunt enim illuc omnia, unde orta sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 102:4)
animus autem solus nec cum adest nec cum discessit apparet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 102:5)
non libet enim mihi deplorare vitam, quod multi et ei docti saepe fecerunt, neque me vixisse paenitet, quoniam ita vixi, ut non frustra me natum existimem, et ex vita ita discedo tamquam ex hospitio, non tamquam e domo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 107:5)
O praeclarum diem cum in illud divinum animorum concilium coetumque proficiscar cumque ex hac turba et colluvione discedam!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 107:7)
proficiscar enim non ad eos solum viros, de quibus ante dixi, verum etiam ad Catonem meum, quo nemo vir melior natus est, nemo pietate praestantior, cuius a me corpus est crematum, quod contra decuit ab illo meum, animus vero non me deserens sed respectans, in ea profecto loca discessit quo mihi ipsi cernebat esse veniendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 107:8)
Principio Assyrii, ut ab ultumis auctoritatem repetam, propter planitiam magnitudinemque regionum, quas incolebant, cum caelum ex omni parte patens atque apertum intuerentur, traiectiones motusque stellarum observitaverunt, quibus notatis, quid cuique significaretur, memoriae prodiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 3:2)
est enim ab omni aeternitate repetita, in qua cum paene innumerabiliter res eodem modo evenirent isdem signis antegressis, ars est effecta eadem saepe animadvertendo ac notando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 39:2)
Discedo parumper a somniis, ad quae mox revertar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 70:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION