라틴어 문장 검색

Cum ergo Papa et Imperator sint id quod sunt per quasdam relationes, quia per Papatum et per Imperiatum, que relationes sunt altera sub ambitu paternitatis et altera sub ambitu dominationis, manifestum est quod Papa et Imperator, in quantum huiusmodi, habent reponi sub predicamento relationis, et per consequens reduci ad aliquod existens sub illo genere. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:20)
et hoc modo viros appellamus illustres, vel quia potestate illuminati alios et iustitia et karitate illuminant, vel quia excellenter magistrati excellenter magistrent, ut Seneca et Numa Pompilius.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 160:3)
Et vulgare de quo loquimur et sublimatum est magistratu et potestate, et suos honore sublimat et gloria.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 160:4)
4. Quod autem exaltatum sit potestate, videtur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 162:1)
Et quid maioris potestatis est quam quod humana corda versare potest, ita ut nolentem volentem et volentem nolentem faciat, velut ipsum et fecit et facit ?
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 162:2)
in his fuit Warrenius, medicus praeclarus, orator disertus, vir patriae amantissimus, qui cives suos in Anglorum dominationem injustam accendere haud destitit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.47)
Deique optimi maximi infinitam sapientiam bonitatemque, alios justae dominationi addictos, obstrictos, deditos, aliis tradere statuisse;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.42)
Classis exercitusque Anglicanus ex quinquaginta quinque hominum millibus tunc temporis constabant, cunctasque colonias foederatas in regiam potestatem redigendi, armisque pacandi, consilium iniere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.89)
His extra hostium potestatem positis, mille ducentos homines Princetoniam misit Washingtonius, qui hostibus resistendi speciem praeberent, et ipse cum duobus hominum millibus, qui nuper conscripti erant, subsequebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.41)
Qui leges apud Pennsylvanos, tune temporis, potestatem ferendi habebant, (eo, quod, forsitan urbis primariae captae pigebat,) ut Washingtonium in hiberna ire, et exercitum sub pellibus, seu tentoriis, ob frigus brumale, quod jam instabat, collocare et ponere voluisse auditum, multas de eo res dictu foedas ad Congressum scripserunt, palamque turpia de illo effutire, et praedicare haud dubitabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.37)
omnes, item, naves longae, in victorum potestatem devenere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.78)
Homines idoneos, qui rempublicam recte integreque administrarent, seligere, simulque eos potestate donare, imprimis arduum erat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.12)
Quinetiam, nonnulli potestatem fere omnem Britannis concessam illo foedere, Gallosque socios veteres fidosque, turpiter desertos praedicabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.38)
Haec Congressus flagitatio Americanos primum conquirere docuit, praesidem an Congressum penes foedera feriendi potestas esset.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.56)
Foedera feriendi potestatem penes praesidem esse, et leges ita voluisse, Washingtonio plane videbatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.65)

SEARCH

MENU NAVIGATION