라틴어 문장 검색

Paulinum consularem uirum, cuius opes Palatinae canes iam spe atque ambitione deuorassent, ab ipsis hiantium faucibus traxi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:5)
An gemmarum fulgor oculos trahit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 2:1)
Quae tametsi conditoris opera suique distinctione postremae aliquid pulchritudinis trahunt, infra uestram tamen excellentiam collocatae ammirationem uestram nullo modo mereantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 2:5)
Quodsi putatis longius uitam trahi
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 23:1)
Postremo felix a uero bono deuios blanditiis trahit, aduersa plerumque ad uera bona reduces unco retrahit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:10)
Ut quas duxerit Hesperos
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XVI 7:1)
Sed quod tu te audiendi cupidum dicis, quanto ardore flagrares si quonam te ducere aggrediamur agnosceres!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:8)
Uos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine uestrum tamen principium somniatis uerumque illum beatitudinis finem licet minime perspicaci qualicumque tamen cogitatione prospicitis, eoque uos et ad uerum bonum naturalis ducit intentio et ab eodem multiplex error abducit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:1)
sed dum ruituros moles ipsa trahit, neuter quod uoluit effecit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:17)
Quid quod omnes uelut in terras ore demerso trahunt alimenta radicibus ac per medullas robur corticemque diffundunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:8)
Neque nunc nos de uoluntariis animae cognoscentis motibus, sed de naturali intentione tractamus, sicuti est quod acceptas escas sine cogitatione transigimus, quod in somno spiritum ducimus nescientes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:18)
Atque haec nullis extrinsecus sumptis, sed ex altero [altero] fidem trahente insitis domesticisque probationibus explicabas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:18)
Non traxit Tityi iecur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 39:1)
Mentem ducere quaeritis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 54:1)
Quicquid praecipuum trahit
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 57:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION