라틴어 문장 검색

Faveo enim saeculo ne sit sterile et effetum, mireque cupio ne nobiles nostri nihil in domibus suis pulchrum nisi imagines habeant;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 6:2)
Nam tu quoque amore communium soles emendari cupere quae iam corrigere difficile est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 9:3)
Nunc enim praecipue simul esse cupiebam, ut oculis meis crederem quid viribus quid corpusculo apparares, ecquid denique secessus voluptates regionisque abundantiam inoffensa transmitteres.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 4 2:1)
Si quando, nunc praecipue cuperem esse te Romae, et sis rogo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 1:1)
Cupio enim et ornatissimam coloniam advocationis officio, et te gratissimo tibi munere obstringere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 18 1:3)
Ais te adductum litteris quas exigenti tibi de morte avunculi mei scripsi, cupere cognoscere, quos ego Miseni relictus - id enim ingressus abruperam - non solum metus verum etiam casus pertulerim.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 1:1)
Quia ipse, cum prima cognovi, iungere extrema quas avulsa cupio, te quoque existimo velle de Vareno et Bithynis reliqua cognoscere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 10 1:1)
Cupio enim et tibi probatum et coheredibus meis excusatum esse, quod me ab illis maiore officio iubente secerno.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 2:3)
Haec, cum proxime istic fui, indicavit mihi cupere se aliquid circa Larium nostrum possidere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 5:1)
Nec vero ego dum recito laudari, sed dum legor cupio.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 7:1)
Nonne cum surgis ad agendum, tunc maxime tibi ipse diffidis, tunc commutata non dico plurima sed omnia cupis?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 9:1)
Cogito quam sit magnum dare aliquid in manus hominum, nec persuadere mihi possum non et cum multis et saepe tractandum, quod placere et semper et omnibus cupias.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 15:2)
non feci tamen paria atque eo magis hanc cupio servari, ut mihi solvendi tempora supersint.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 10:5)
Cupio enim patriam nostram omnibus quidem rebus augeri, maxime tamen civium numero:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 32 1:3)
quo magis illis - ingenue fatebor - inseri cupio.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION