라틴어 문장 검색

recteque Cicero his ipsis ad Brutum verbis quadam in epistola scribit, nam eloquentiam, quae admirationem non habet, nullam iudico.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 70:1)
quare, quidquid erit sententiis populare, verbis nitidum, figuris iucundum, translationibus magnificum, compositione elaboratum, velut institor quidam eloquentiae intuendum et paene pertractandum dabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 76:1)
denique κακόζηλον vocatur, quidquid est ultra virtutem, quotiens ingenium iudicio caret et specie boni fallitur, omnium in eloquentia vitiorum pessimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 119:3)
omnis eloquentia circa opera vitae est, ad se refert quisque quae audit, et id facillime accipiunt animi, quod agnoscunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 134:2)
non tamen satis eloquentiae est, ea, de quibus dicat, clare atque evidenter ostendere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 149:4)
ego vero haec lumina orationis velut oculos quosdam esse eloquentiae credo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 217:1)
illa ad ornatum, lumen orationis et generis et contionum procellas et eloquentiae fulmina, ut Cicero pro Milone Clodium fontem gloriae eius vocat et alio loco segetem ac materiem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 226:3)
eversorem quoque carthaginis et Numantiae pro Scipione et romanae eloquentiae principem pro Cicerone posuisse non dubitem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 249:2)
sed de hoc satis, quia eundem locum plenius eo libro, quo causas corruptae eloquentiae reddebamus, tractavimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 295:3)
quibus quia frequentissime Demosthenes utatur, sunt qui patent, idcirco eius eloquentiam maxime esse laudabilem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 41:2)
quid vero agit omnino eloquentia detractis amplificandi minuendique rationibus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 50:1)
sed magna quaedam vis eloquentiae desideratur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 80:3)
nam neque solida atque robusta fuerit unquam eloquentia nisi multo stilo vires acceperit, et citra lectionis exemplum labor ille carens rectore fluitabit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 3:2)
et qui sciet quae quoque sint modo dicenda, nisi tamen in procinctu paratamque ad casus habuerit eloquentiam, velut clausis thesauris incubabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 3:3)
nam quidam solos veteres legendos putant neque in ullis aliis esse naturalem eloquentiam et robur viris dignum arbitrantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 44:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION