라틴어 문장 검색

"honestis nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum, res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras deteret exiguis aliquid, proponimus illuc ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas, dum nova canities, dum prima et recta senectus, dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me porto meis nullo dextram subeunte bacillo."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III8)
Praemia nunc alia atque alia emolumento notemus sacramentorum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI12)
ille militiae artifex Tullus bellatoribus viris quam necessarius, ut acueret ratione virtutem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS DE SEPTEM REGIBUS 4:2)
Ad hoc scorta, calones, sarcinae nisi ad usum necessariae amputantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 10:3)
quid enim inmortalibus atque beatis gratia nostra queat largirier emolumenti, ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 5:8)
Horum copiam proferre nunc possem, ni tempus noctis iam propinquantis necessariae discessionis nos ammoneret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 3:2)
comiter quoque et in sermonem illum et nonnumquam in necessarium admitte consilium.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 11:4)
Cum ergo Romani ex hac distributione Pompilii ad lunae cursum sicut Graeci annum proprium conputarent, necessario et intercalarem mensem instituerunt more Graecorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 8:1)
Inde Varro Divinarum libro quinto dicit aras primum asas dictas, quod esset necessarium a sacrificantibus eas teneri:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 8:1)
abire enim in villam necessario se velle, ut vinum platano, quam in Tusculano posuerat, ipse suffunderet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 3:3)
Horum alterum accusatori necessarium est, alterum reo:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 1:4)
Verecunde enim interrogasti, uter eorum praestantior, quandoquidem necessario is plurimum conlaturus sit qui ipse plurimum praestat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 3:3)
quia operis ordinem necessario rerum ordo mutavit, cum apud Homerum prius Iliacum bellum gestum sit, deinde revertenti de Troia error contigerit Ulixi, apud Maronem vero Aeneae navigatio bella quae postea in Italia sunt gesta praecesserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 6:3)
Haec autem adeo agris necessaria sunt, ut sine his nec illi natura fecundissimi Mysiae agri responsuri sint opinioni fertilitatis quae de his habetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 14:3)
Ergo si oportunitas necessariae reprehensionis emerserit, sic a philosopho proficiscetur, ut et tecta et efficax sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION