라틴어 문장 검색

Defuncto autem Aethelwulfo rege, Aethelbald, filius eius, contra Dei interdictum et Christianorum dignitatem, necnon et contra omnium paganorum consuetudinem, thorum patris sui ascendens, Iuthittam, Karoli, Francorum regis, filiam, cum magna ab omnibus audientibus infamia, in matrimonium duxit, effrenisque duobus et dimidio annis Occidentalium Saxonum post patrem regni gubernacula rexit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 17 20:1)
Cui, cum ad naves cum ingenti praeda reverterentur, Osric, Hamtunensium comes, cum suis, et Aethelwulf comes, cum Bearrocensibus, viriliter obviaverunt, consertoque proelio oppido pagani passim trucidantur, et, cum diutius resistere non possent, muliebriter fugam arripiunt, et Christiani loco funeris dominati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 18 21:3)
Quorum fugam et pavorem Christiani cernentes, etiam intra urbis moenia eos persequi et murum frangere instituunt;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:5)
Cumque Christiani murum, ut proposuerant, fregissent, et eorum magna pars in civitatem simul cum paganis intrasset, pagani, dolore et necessitate compulsi, super eos atrociter irrumpunt, caedunt, fugant, prosternunt intus et extra.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:8)
Eodem anno Ealhstan, episcopus Scireburnensis ecclesiae, viam universitatis adiens, postquam episcopatum per quinquaginta annos honorabiliter rexerat, in pace in Scireburnan sepultus est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 28 31:1)
Cumque pagani, tuitione arcis muniti, bellum dare negarent et Christianis frangere murum non suppeteret, pace inter Mercios et paganos facta, duo illi fratres Aethered et Aelfred cum suis cohortibus domum reversi sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 30 33:5)
Cumque ibi diu utrique resisterent, altero paganorum comite occiso, et maxima exercitus parte deleta, ceterisque fuga elapsis, Christiani victoriam accipientes, loco funeris dominati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 35 38:4)
Christianis demum terga vertentibus, pagani, victoriam accipientes, loco funeris dominati sunt, ibique Aethelwulfus praefatus comes inter ceteros occubuit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 36 39:4)
Quo dolore et verecundia Christiani commoti, iterum post quatuor dies contra praefatum exercitum in loco, qui dicitur Aescesdun, quod Latine 'mons fraxini' interpretatur, totis viribus et plena voluntate ad proelium prodeunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 37 40:1)
Quod Christiani cernentes, et etiam ipsi exercitum in duas turmas oppido dividentes, testudines non segnius construunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 37 40:3)
Quae regis Christiani fides multum apud Dominum valuit, sicut in sequentibus apertius declarabitur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 37 40:7)
Decreverant ergo Christiani, ut Aethered rex cum suis copiis contra duos paganos reges sumeret proelium, Aelfred vero, suus frater, cum suis cohortibus contra omnes paganorum duces belli sortem sumere debere sciret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 38 41:1)
Quibus ita firmiter ab utraque parte dispositis, cum rex in oratione diutius moraretur et pagani parati ad locum certaminis citius advenissent, Aelfred, tunc secundarius, cum diutius hostiles acies ferre non posset, nisi aut bello retrorsum recederet, aut contra hostiles copias ante fratris adventum in bellum prorumperet, demum viriliter aprino more Christianas copias contra hostiles exercitus, ut ante proposuerant, tamen quamvis rex adhuc non venerat, dirigens, divino fretus consilio et adiutorio fultus, testudine ordinabiliter condensata, confestim contra hostes vexilla movet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 38 41:2)
nam pagani editiorem locum praeoccupaverant, Christiani ab inferiori loco aciem dirigebant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 39 42:2)
Cumque aliquandiu animose et nimium atrociter hinc inde utrique pugnarent, pagani divino iudicio Christianorum impetum diutius non ferentes, maxima suarum copiarum parte occisa, opprobriosam fugam cepere;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 39 42:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION