라틴어 문장 검색

levantur vitiis, levantur erroribus, nisi forte censes Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 89:7)
Naturane nobis hoc, inquit, datum dicam an errore quodam, ut, cum ea loca videamus, in quibus memoria dignos viros acceperimus multum esse versatos, magis moveamur, quam si quando eorum ipsorum aut facta audiamus aut scriptum aliquod legamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 3:2)
summum autem bonum si ignoretur, vivendi rationem ignorari necesse est, ex quo tantus error consequitur, ut quem in portum se recipiant scire non possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 21:4)
ita finis bonorum existit secundum naturam vivere sic affectum, ut optime affici possit ad naturamque accommodatissime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 33:5)
sit enim idem caecus, debilis, morbo gravissimo affectus, exul, orbus, egens, torqueatur eculeo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 112:26)
si enim ad populum me vocas, eum, qui ita sit affectus, beatum esse numquam probabis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 113:4)
At multis malis affectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 122:11)
quod vero maxime rem causamque continet, utrum nihil agant nihil moliantur omni curatione et administratione rerum vacent, an contra ab iis et a principio omnia facta et constituta sint et ad infinitum tempus regantur atque moveantur, in primis [quae] magna dissensio est, eaque nisi diiudicatur in summo errore necesse est homines atque in maximarum rerum ignoratione versari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 2:4)
Quid Democritus, qui tum imagines eorumque circumitus in deorum numero refert, tum illam naturam quae imagines fundat ac mittat, tum sententiam intellegentiamque nostram, nonne in maximo errore versatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 29:5)
Cuius discipuli Aristonis non minus magno in errore sententiast, qui neque formam dei intellegi posse censeat neque in dis sensum esse dicat dubitetque omnino deus animans necne sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 37:1)
Cum poetarum autem errore coniungere licet portenta magorum Aegyptiorumque in eodem genere dementiam, tum etiam vulgi opiniones, quae in maxima inconstantia veritatis ignoratione versantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 43:1)
etenim convictis Epicuri erroribus longa de mea disputatione detracta oratio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 3:4)
Nulla igitur in caelo nec fortuna nec temeritas nec erratio nec vanitas inest contraque omnis ordo veritas ratio constantia, quaeque his vacant ementita et falsa plenaque erroris, ea circum terras infra lunam, quae omnium ultima est, in terrisque versantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 56:1)
Quae res genuit falsas opiniones erroresque turbulentos et superstitiones paene aniles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 70:2)
quod eo errore dixisti, quia existumas ab is providentiam fingi quasi quandam deam singularem, quae mundum omnem gubernet et regat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 73:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION