라틴어 문장 검색

ut mala quem scabies aut morbus regius urget aut fanaticus error et iracunda Diana, vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam qui sapiunt, agitant pueri incautique sequuntur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 14:1)
Virtus est vitium fugere et sapientia prima stultitia caruisse, vides, quae maxima credis esse mala, exiguum censum turpemque repulsam, quanto devites animi capitisque labore;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 121)
"meae (contendere noli) stultitiam patiuntur opes;"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1810)
Hic error tamen et levis haec insania quantas virtutes habeat, sic collige, vatis avarus non temere est animus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 143)
"cui sic extorta voluptas et demptus per vim mentis gratissimus error."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 276)
audieras, cui rem di donarent, illi decedere pravam stultitiam;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 281)
vellem in amicitia sic erraremus et isti errori nomen virtus posuisset honestum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:2)
quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex autumat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 1:1)
est genus unum stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis, ut rupes fluviosque in campo obstare queratur;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 1:6)
huic ego volgus errori similem cunctum insanire docebo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 1:12)
' qui species alias veris scelerisque tumultu permixtas capiet, commotus habebitur atque stultitiane erret nihilum distabit an ira.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:25)
ergo ubi prava stultitia, hic summa est insania;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:32)
adde cruorem stultitiae atque ignem gladio scrutare.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:40)
' 'Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris, qua me stultitia, quoniam non est genus unum, insanire putas?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:12)
nam et cedere praecipiendi partibus indignantur et velut iure quodam potestatis, quo fere hoc hominum genus intumescit, imperiosi atque interim saevientes stultitiam suam perdocent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 37:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION