라틴어 문장 검색

"Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir (Jac. III, 2).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:36)
Quod nomine Filii seu Verbi divina sapientia exprimatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 3:9)
" Idem in libro De verbo Domini, et quibusdam sententiis Pauli Apostoli, sermone octogesimo:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:64)
III. Sed tamen est fides etiam rerum, quando non verbis, sed rebus ipsis praesentibus creditur quod futurum est, cum jam per speciem manifestam se contemplandam praebebit sanctis ipsa Dei sapientia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:1)
Idem et Gennadius De orthodoxa fide ecclesiasticorum dogmatum, cap. I. asserit his verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:22)
Sicut autem Dei Patris vocabulo divinae majestas potentiae exprimitur specialiter, ita Filii seu Verbi appellatione sapientia Dei significatur, quia scilicet cuncta discernere valet, ut in nullo penitus decipi queat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 9:7)
Unde et Evangelista de verbo Patris disserens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:11)
X. Quod autem nomine Patris divina potentia, nomine vero Filii seu Verbi divina sapientia, nomine Spiritus sancti ipsa Dei benignitas seu charitas specialiter exprimatur, nec nos auctoritas nec ratio subterfugit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:1)
Unde Maximus episcopus in expositione symboli quod dicitur apostolorum, quae legitur in quinta Quadragesimae Dominica his verbis insinuat [Anmerkung]:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:3)
Ex his quidem verbis Hieronymi, cum profitetur nil plus in Patre quam in Filio, vel minus in Filio quam in Patre reperiri, excepto quod Filius a seipso non est, sicut et Pater profecto, videtur juxta naturam vel modum existentiae, non operationis, hanc quasi propriam Patri ascribere potentiam, quod solus ipse per se subsistere queat, vel a seipso existere habeat:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:1)
Est itaque divina sapientia quaedam divina potentia, per quam videlicet Deus cuncta perfecte discernere atque cognoscere habet, ne in aliquo errare per inscientiam possit, secundum quod scilicet Verbum ipsum Dei de ipsa Patris substantia esse dicitur, quod est Filium ex Patre genitum esse, sicut postmodum ipso annuente plenius disseremus, cum ad hujus scilicet generationis modum exponendum ventum fuerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:1)
Per ipsum enim Deus nos erudiens tanquam Verbo suo nos instruit, quoties de plenitudine ipsa sapientiae suae nobis aliud impartit, sicut scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 16:18)
XI. Logos itaque Filius Dei cum dicitur, id est Verbum, secundum illam significationem sumitur, secundum quam lovgoû apud Graecos ipsum etiam mentis conceptum seu rationem mentis significat, non vocis prolationem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:1)
In principio, inquit, erat Verbum (Joan.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:4)
I, 1), quod lovgoû Graece dicitur, Latine autem orationem et Verbum significat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION