라틴어 문장 검색

quia etiam si corporis gustaverint mortem, vitam tamen incorpoream capiunt, et illuminantur suorum splendore meritorum, luce quoque fruuntur aeterna.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:5)
quoniam etiam si videantur vivere, miseriores tamen sunt omnibus mortuis, carnem suam sicut tumulum circumferentes, cui infelicem infoderunt animam suam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:8)
Nec tamen magna concedit:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:3)
vel inviti tamen finem non naturae, sed culpae adipiscuntur, ne plura delinquant, quibus vita fenus est delictorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:9)
nec tamen penitus inultum esse pateretur in eo qui nullam poenitentiam sceleris induisset.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:5)
Ideo postea habes quia iratus Dominus est, quoniam quamvis cogitaret, hoc est sciret, quia homo positus in terrae regione, carnem portans, sine peccato esse non possit (terra enim velut quidam tentationum locus est, caroque corruptelae illecebra) tamen cum haberent mentem rationis capacem virtutemque animae infusam corpori, sine consideratione aliqua in lapsum ruerunt, ex quo revocare se nollent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:9)
sed tamen specialiter hic dictum puto;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 2:9)
tamen quae analogiam ita servent, ut in iis quoque congrua mensura ratioque concurrat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:10)
totum tamen corpus attextum ex singulis membris quadratum videtur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:16)
Quos ita tamen dedit natura, ut pro sexu aut prolixiores placeant, aut recisi;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 7:3)
pedumque gressus qui etsi exiliores videntur, fiunt tamen latiores cum incedimus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 9:7)
Pauper, utpote qui nulla haberet eloquia Dei, debilis et utroque pede claudus, qui nec in legem, nec in Evangelium credidisset, vocatus tamen credidit ei, baptizatus accepit gratiam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 4:2)
tamen si non edendi a nobis, agendique modus servetur, tamquam exuberantibus passionibus generatur diluvium, et quaedam totius labes corporis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:2)
Nec ego abnuo irrationabilium quidem, mundorum tamen motuum aliqua esse semina et quasi principia in anima nostra, et eorum qui mundi non sint.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:2)
Omne tamen quod purgatur, speciem amittit, substantiam suam servat, atque meliorat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION