라틴어 문장 검색

detentusque rebus gerundis Suetonius, quod postea paucas navis in litore remigiumque in iis amiserat, tamquam durante bello tradere exercitum Petronio Turpiliano qui iam consulatu abierat iubetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 39장6)
quorum alter bellorum socius, alter Romae pluribus laboribus iactatus ampla quidem sed pro ingentibus meritis praemia acceperant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장6)
' simul diademate caput Tiridatis evinxit, promptam equitum manum, quae regem ex more sectatur, Monaesi nobili viro tradidit, adiectis Adiabenorum auxiliis, mandavitque Tigranen Armenia exturbare, dum ipse positis adversus Hyrcanos discordiis viris intimas molemque belli ciet, provinciis Romanis minitans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 2장10)
quippe bellum habere quam gerere malebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 3장2)
cur deserta per otium quae bello defenderant?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 6장4)
longinquis itineribus percursando quae obtineri nequibant, corrupto qui captus erat commeatu et instante iam hieme, reduxit exercitum composuitque ad Caesarem litteras quasi confecto bello, verbis magnificis, rerum vacuas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 8장3)
qua tamen retineri castra et eludi Parthus tractu belli poterat, si Paeto aut in suis aut in alienis consiliis constantia fuisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 10장2)
comitabantur exercitum praeter alia sueta bello magna vis camelorum onusta frumenti ut simul hostem famemque depelleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장2)
at Romanis orbem terrarum reliquum quo bellum iuvarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 13장9)
Ducum inter se brevis sermo secutus est, hoc conquerente inritum laborem, potuisse bellum fuga Parthorum finiri:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 17장1)
At Romae tropaea de Parthis arcusque medio Capitolini montis sistebantur, decreta ab senatu integro adhuc bello neque tum omissa, dum aspectui consulitur spreta con- scientia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 18장1)
nec dubitatum de bello.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 25장3)
contra imperatori suo immotam ubique pacem et unum id bellum esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 27장7)
die pacta Tiberius Alexander, inlustris eques Romanus, minister bello datus, et Vinicianus Annius, gener Corbulonis, nondum senatoria aetate et pro legato quintae legioni impositus, in castra Tiridatis venere, honori eius ac ne metueret insidias tali pignore;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 28장6)
nec multo post clades rei navalis accipitur, non bello (quippe haud alias tam immota pax), sed certum ad diem in Campaniam redire classem Nero iusserat, non exceptis maris casibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 46장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION