라틴어 문장 검색

Hunc quoque timore postquam complevit locum, Dolosa tuto condidit sese cavo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.11)
Cervus nemorosis excitatus latibulis, Ut venatorum effugeret instantem necem, Caeco timore proximam villam petit Et opportuno se bovili condidit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.1)
nulla spe nullo timore sollicitor, nullis rumoribus inquietor:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 5:3)
Interim ne quid festinationi meae pereat, quod sum praesens petiturus, hac quasi praecursoria epistula rogo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 2:2)
Etenim nescio quo pacto magis in studiis homines timor quam fiducia decet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 3:3)
Quo impensius rogo, ut timori meo cottidie singulis vel etiam binis epistulis consulas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 4 5:1)
Quo tunc avunculus meus secundissimo invectus, complectitur trepidantem consolatur hortatur, utque timorem eius sua securitate leniret, deferri in balineum iubet;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 12:3)
Accedit lacrimis meis quod absens et impendentis mali nescius, pariter aegrum pariter decessisse cognovi, ne gravissimo dolori timore consuescerem.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 8:2)
Male vim suam potestas aliorum contumeliis experitur, male terrore veneratio acquiritur, longeque valentior amor ad obtinendum quod velis quam timor.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 6:3)
Nam timor abit si recedas, manet amor, ac sicut ille in odium hic in reverentiam vertitur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 6:4)
Qua ex causa festinationem tabellarii, quem ad te cum epistulis misit, diplomate adiuvi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 642)
Haec tamen adspiciam, sed quae bene pallia celant, Illa mihi caeci causa timoris erunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 428)
Nunc timor omnis abest, animique resanuit error, Nec facies oculos iam capit ista meos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 103)
Quid renuis fingisque novos, ingrata, timores?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 814)
Si tamen in tanto fas est monuisse timore, Hac tibi sit pugna dimicuisse satis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1316)

SEARCH

MENU NAVIGATION