라틴어 문장 검색

Quae super omnia hebetarunt eius anxiam mentem, uno parique natatu quingenti viri transgressi tumidum flumen incolumes, custodibusque confossis, reliquos consortes suos ad similem fiduciam concitasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 3:1)
Quibus imperator secretiores addiderat litteras, Lucillianum itidem monens, ut quosdam lectos exploratae industriae fideique, duceret secum, adminiculis eorum usurus, pro incidentium captu negotiorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 10:1)
Quod Valentinianus magis prae cunctis ne fieret extimescens, elata propere dextera, vi principis fiducia pleni, ausus increpare quosdam, ut seditiosos et pertinaces, cogitata nullis interpellantibus absolvebat:- Exulto - provinciarum fortissimi defensores, - et prae me fero semperque laturus sum, nec speranti nec appetenti moderamina orbis Romani, mihi ut potissimo omnium, vestras detulisse virtutes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 5:1)
Haec cum spe laetiorum polliceor, vos firmitatem factorum retinentes et fidem, dum hiberna patitur quies, animorum reparate vigorem atque membrorum, ob nuncupationem augustam, debita protinus accepturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 10:1)
Aequitius enim relatione Antoni tribuni accepta, agentis in Dacia mediterranea militem, qui nihil praeter negotium ipsum auditum obscure significabat, ipse quoque nondum liquida fide comperta, simplicibus verbis principem gestorum conscium fecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 10:1)
Divitenses, Tungricanosque Iuniores, ad procinctum urgentem per Thracias inter alios celerare dispositos, et Constantinopoli moraturos sollemniter biduum, per quosdam ex eisdem numeris notos sollicitare properans (quia cum omnibus loqui, periculosum erat et arduum), fidem paucorum elegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 12:2)
Utque condictum est, ubi excanduit radiis dies, idem Procopius, diductus in cogitationes varias, Anastasianas balneas petit, a sorore Constantini cognominatas, ubi locata noverat signa, doctusque per arcanorum conscios omnes in eius studium consensisse, societate coita nocturna, fide salutis data libenter, admissus constipatione vendibilium militum, cum honore quidem, sed in modum tenebatur obsessi, qui ut praetoriani quondam, post Pertinacis necem licitantem imperii praemia, Iulianum susceperant, ipsi quoque Procopium, infausti dominatus exordia molientem, attenti ad omne compendium defenderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 14:1)
En inquit cana Romanorum exercituum fides et religionibus firmis iuramenta constricta!
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 16:1)
Et dedignatus hominem superare certamine despicabilem, auctoritatis et celsi fiducia corporis, ipsis hostibus iussit, suum vincire rectorem:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 4:2)
Inter quae tam trepida, speculationibus fidis Aequitius doctus, conversam molem belli totius in Asiam, degressus per Succos, Philippopolim clausam praesidiis hostium, Eumolpiadam veterem, reserare magna vi conabatur, urbem admodum opportunam et impedituram eius appetitus, si pone relicta adiumenta Valenti laturus (nondum enim apud Nacoliam gesta compererat), festinare ad Haemimontum cogeretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 4:1)
Ipse denique Charietto, dum cedentes obiectu corporis et vocis obiurgatorio sonu audentius retinet, pudendumque diluere dedecus fiducia diu standi conatur, oppetit telo letali confossus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 1장 5:1)
Hoc prospero rerum effectu, quem virtus peregerat et fortuna, aucta fiducia, Iovinus militem ducens, diligenti speculatione praemissa, in tertium cuneum qui restabat, propere castra commovit, et maturato itinere omnem prope Catelaunos invenit, ad congrediendum promptissimum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 4:1)
Iamque sublatus fiducia, cum ultro citroque discurrens, nullum inveniret quem superare poterat vel terrere:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 3:1)
Quo viso maiore fiducia Valentinianus exultans, corona indumentisque supremae fortunae ornatum, filium osculatus, iamque fulgore conspicuum, alloquitur advertentem quae dicebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 11:1)
Nunc reliqui vos estis, rerum maximi defensores, quos rogo et obtestor, ut accrescentem imperatorem fidei vestrae commissum, servetis affectione fundata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION