라틴어 문장 검색

quare religio pedibus subiecta vicissim opteritur, nos exaequat victoria caelo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 3:4)
tamen fiduciam sic conponendi non nisi ex antecedentium auctoritate sumpserunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 5:6)
Qui cum repentina incursione superassent, memor beneficii senatus omnes ancillas manu iussit emitti dotemque his ex publico fecit et ornatum quo tunc erant usae gestare concessit, diemque ipsum Nonas Caprotinas nuncupavit ab illa caprifico ex qua signum victoriae ceperunt, sacrificiumque statuit annua sollemnitate celebrandum, cui lac quod ex caprifico manat propter memoriam facti procedentis adhibetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 40:1)
Item autem illi interpretantur Iovis fiduciam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 14:2)
Iure hic dies Iovis fiducia vocatur, cuius lux non finitur cum solis occasu, sed splendorem diei et noctem continuat inlustrante luna:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 15:1)
diem igitur, qui vel nocturnis caret tenebris, Iovis fiduciam Tusco nomine vocaverunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 15:3)
Sed invenio in litteris hos ludos victoriae, non valitudinis causa, ut quidam annalium scriptores memorant, institutos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 27:1)
simulachrum thorace munitum est, dextera erectam tenet hastam superstante Victoriae parvulo signo, sinistra floris porrigit speciem, summisque ab humeris Gorgoneum velamentum redimitum anguibus tegit scapulas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 67:2)
Illic hoc fieri temptatum est, ut Agathonis victoria celebraretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 6:1)
Atque ego, ni longum esset, referrem, in quibus causis, cum nocentissimos reos tueretur, victoriam iocis adeptus sit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 13:1)
Nam primum post victoriam Caesaris interrogatus, cur in electione partis errasset, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 9:2)
Sublimis Actiaca victoria revertebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 29:1)
Piso ait vitulam victoriam nominari.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 14:1)
Cuius rei hoc argumentum profert, quod postridie Nonas Iulias re bene gesta, cum pridie populus a Tuscis in fugam versus sit (unde Populifugia vocantur) post victoriam certis sacrificiis fiat vitulatio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 14:2)
Dedit ergo epitheton deo quo et argumentum veterum victoriarum Herculis et commemoratio novae historiae quae recenti Romano sacro causam dedit contineretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 11:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION