라틴어 문장 검색

ante omnia ut quaestio de iis habeatur, qui coierint coniuraverintve, quo stuprum flagitiumve inferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 149:1)
minus tamen esset si flagitiis tantum effeminati forent - ipsorum id magna ex parte dedecus erat - a facinoribus manus, mentem a fraudibus abstinuissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 168:1)
si quem libido, si furor in gurgitem abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium et facinus coniuravit, non suum iudicet esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 172:2)
ab his omnia facinora et flagitia orta, eos maximos sacerdotes conditoresque eius sacri esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 188:1)
illo uno collega castigare se nova flagitia et priscos revocare mores posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 501:1)
introducti in senatum a C. Valerio praetore exposuerunt se superante in Gallia multitudine inopia coactos agri et egestate ad quaerendam sedem Alpes transgressos, quae inculta per solitudines viderent, ibi sine ullius iniuria consedisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 644:1)
perisse expetunt, quia tuis iniuriis doleo, quia tibi ademptas tot urbes, tot gentes, modo Thraciae maritimam oram, indignor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 118:5)
inde iniuriae ultro citroque fieri, quarum in dies incremento bellum exarsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 661:1)
quamquam et illud dicere poteram, tanta priorum Macedoniae regum merita erga nos fuisse, ut Philippi unius iniurias, si quae forte fuerunt, utique post mortem obliterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 292:1)
tutam servitutem se sub dominis Romanis quam libertatem expositam ad iniurias Masinissae malle;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 238:1)
pro his iniuriis satisfieri senatum aequum censere, reddique sibi res sociisque suis quas contra ius foederis habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 258:1)
ita inter utrasque optimam condicionem civitatium fore, protegente altera semper inopem ab alterius iniuria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 318:2)
consul moveri flagitio timoris fatendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 655:3)
sed indicta causa damnari consularem virum iniurium esse, cum is rei publicae causa absit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 54:1)
orsus a parricidio Persei perpetrato in fratrem, cogitato in parentem, adiecit post scelere partum regnum veneficia, caedes, latrocinio nefando petitum Eumenen, iniurias in populum Romanum, direptiones sociarum urbium contra foedus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION