라틴어 문장 검색

ea cum casu sunt forte coorta et perturbarunt caelum, fit morbidus aeër. atque ea vis omnis morborum pestilitasque aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta de terra surgunt, ubi putorem umida nactast intempestivis pluviisque et solibus icta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:2)
quo bello filium suum annos quattuordecim natum, quod hostem manu percusserat, et pro contione laudavit et bulla aurea praetextaque donavit, insigniens puerum ultra annos fortem praemiis virilitatis et honoris.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 8:2)
Invenies inter servos aliquem pecunia fortiorem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 10:1)
Caesarem, cum milites in amissorum locum substitueret, servos quoque ab amicis accepisse et eorum forti opera usum esse conperimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 32:2)
Habes, ut opinor, adsertum non esse fastidio despiciendum servile nomen, cum et Iovem tetigerit cura de servo et multos ex his fideles providos fortes, philosophos etiam, extitisse constiterit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 46:1)
ceteri qui adestis eminentiores estis ad studia virtutum quam ut poetis comicis et Alcibiadi, qui tantum fuit fortis ad crimina, aliisque quibus frequens illud convivium fuit vos quisquam aestimet conparandos.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 3:2)
Plancus in iudicio forte amici cum molestum testem destruere vellet, interrogavit, quia sutorem sciebat, quo artificio se tueretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 6:2)
Apud L. Mallium, qui optimus pictor Romae habebatur, Servilius Geminus forte coenabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 10:2)
Nam cum esset apud se ad Lavernium Scipio unaque Pontius, adlatus est forte Scipioni accipenser, qui admodum raro capitur, sed est piscis, ut ferunt, inprimis nobilis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 4:1)
Sed et hoc quod vester adiecit solatii fortioris est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 8:1)
Persequitur fortemque Numam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 11:2)
sunt nobis fortia bello Pectora.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 13:2)
— Nam tropaeum ferre me a forti viro Pulchrum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 56:3)
Fortibus est fortuna viris data
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 62:3)
Et rursus multae fortunae forte recumbunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 16:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION