라틴어 문장 검색

Heu, pudet effari perituraque prodere fata, Persarum ritu male pubescentibus annis surripuere viros exsectaque viscera ferro in venerem fregere, atque ut fuga nobilis aevi circumscripta mora properantes differat annos, quaerit se natura nec invenit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:12)
Huic fuga per terras, illi magis unda probatur et patria pontus iam tutior.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:15)
Gaudet Roma fuga, debellatique Quirites rumoris sonitu maerentia tecta relinquunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:19)
hic dat vela fugae Fortunaeque omnia credit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:24)
Ergo tanta lues divum quoque numina vicit, consensitque fugae caeli timor.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:1)
Namque et superbi luget Aeetae domus, Et regna Peliae scelere Medeae iacent, Quae saevum ingenium variis involvens modis Illic per artus fratris explicuit fugam, Hic caede patris Peliadum infecit manus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.3)
Lux rapitur oculis et simul vis grandinis Effusa trepidos passim comites dissipat, Sibi quemque cogens petere praesidium fuga.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.8)
Tali consilio est a fuga deterritus.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et servus profugus: Non esse malo addendum malum.15)
accipit codicillos Rectinae Tasci imminenti periculo exterritae - nam villa eius subiacebat, nec ulla nisi navibus fuga -:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 8:2)
ibi quamquam nondum periculo appropinquante, conspicuo tamen et cum cresceret proximo, sarcinas contulerat in naves, certus fugae si contrarius ventus resedisset.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 12:2)
Deinde flammae flammarumque praenuntius odor sulpuris alios in fugam vertunt, excitant illum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 18:2)
Ter molita fugam ter ad altas restitit undas, Currendi vires eripiente metu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 640)
Illius indicio silvis inventa sub altis Dicitur inceptam destituisse fugam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1310)
ibunt ante duces onerati colla catenis, ne possint tuti, qua prius, esse fuga.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:142)
terque fugam petiit, terque retenta metu est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:383)

SEARCH

MENU NAVIGATION