라틴어 문장 검색

negabat patri abscidendam spem filii in perpetuum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 13:5)
Soror, opto tibi perpetuam sterilitatem.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 2:2)
Eo illum longa immo perpetua desidia perduxerat ut nihil curare uellet, nihil posset.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 3:4)
At quem iuvat accepisse, aequali perpetuaque voluptate fruitur et animum eius, a quo accepit, non rem intuens gaudet.
(세네카, 행복론, Liber III 76:3)
Servus, ut placet Chrysippo, perpetuus mercennarius est.
(세네카, 행복론, Liber III 95:1)
dum vindicant inexplorata pro certis flectique non minus existimant turpe quam vinci et perpetua credunt, quae in summum perducta maxime nutant, ingentia super se ac suos regna fregerunt ;
(세네카, 행복론, Liber VI 146:1)
Adice torporem mentis ac senium et contraria huic inquieti pectoris agitationem tumultusque perpetuos;
(세네카, 행복론, Liber VII 130:5)
Maximum vivendi impedimentum est expectatio, quae pendet ex crastino, perdit hodiernum.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 49:7)
perpetua eius et intrepida possessio est.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:4)
omnibus tamen nunc civibus tuis et haec confessio exprimitur esse felices et illa nihil iam his accedere bonis posse, nisi ut perpetua sint.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 8:6)
Ex hodierno die inter nos amicitia incipiat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 61:3)
Illi qui munera eius velut sua et perpetua amaverunt, qui se suspici propter illa voluerunt, iacent et maerent, eum vanos et pueriles animos, omnis solidae voluptatis ignaros, falsa et mobilia oblectamenta destituunt ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 24:1)
perpetua eius agitatio et aliunde alio commigratio est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 33:7)
non perpetuae hiemis saevitia, non hominum ingenia ad similitudinem caeli sui horrentia transferentibus domos suas obstiterunt.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 36:6)
Mundus hic, quo nihil neque maius neque ornatius rerum natura genuit, et animus contemplator admiratorque mundi, pars eius magnificentissime propria nobis et perpetua et tam diu nobiscum mansura sunt, quam diu ipsi manebimus.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 50:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION