라틴어 문장 검색

quin ipsa vitae praecepta, etiamsi natura sunt honesta, plus tamen ad formandas mentes valent, quotiens pulchritudinem rerum claritas orationis illuminat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 258:1)
nam quid orator in laudando faciet nisi honestorum et turpium peritus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 330:1)
haec enim ut honestior causa, ita non utique prior est, cum praesertim accusatio praecedat defensionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 28:2)
nisi forte laudare, quae constet esse honesta, et vituperare, quae ex confesso sint turpia, non est oratoris officium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 67:3)
pars qualitatis, quae est de summo genere, raro in iudicium venit, quale est, idne sit honestum, quod vulgo laudatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 124:1)
cui subiacent omnes de honestis, iustis, utilibus quaestiones.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 124:4)
nam et Hippocrates, clarus arte medicinae, videtur honestissime fecisse, quod quosdam errores suos, ne posteri errarent, confessus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 147:2)
tertia honestissima, qua recte factum defenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 166:5)
sed omnia, quae extra nos bona sunt quaeque hominibus forte obtigerunt, non ideo laudantur, quod habuerit quis ea, sed quod iis honeste sit usus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 201:2)
rapto vivere quibusdam honestum, aliis cura legum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 212:4)
erit et dictorum honestorum factorumque laus generalis, erit et rerum omnis modi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 215:6)
itaque, ut non consensi hoc laudativum genus circa solam versari honesti quaestionem, sic qualitate maxime contineri puto;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 216:2)
nec dubito, quin ii, qui sunt in illa priore sententia, opinionem ne utile quidem, nisi quod honestum esset, existimarint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 218:3)
sunt enim multi, qui etiam, quae credunt honesta, non tamen satis eadem utilia quoque existiment, et quae turpia esse dubitare non possunt, utilitatis specie ducti probent, ut foedus Numantinum iugumque Caudinum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 220:1)
ne qualitatis quidem statu, in quo et honestorum et utilium quaestio est, complecti eas satis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 221:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION