라틴어 문장 검색

is novus additus terror cum ex parte utraque circumvasisset aciem et ad terrorem hostium legiones Romanae redintegrato clamore intulissent gradum, tum fuga ab Samnitibus coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 572:1)
haec tanta sunt alacritate militum audita ut clamor sua sponte ortus loquentem interpellaverit ducem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 597:1)
clamor primum in stativa perlatus, dein conspectus procul pulvis tumultum apud alterum consulem in castris fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 625:2)
cum ira ab accepta nuper clade stimulabat, tum concitatior accidens clamor ab increscente certamine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 51:2)
pariter sustulit clamorem acies et emissus eques libero cum in hostem invehitur incompositisque adversus equestrem procellam subitum pavorem offundit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 56:1)
et tempore in ipso visa ex montibus signa clamorque sublatus non vero tantum metu terruere Samnitium animos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 186:2)
tum militum clamor ortus ut simul ambo bellum Etruscum susciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 250:1)
manere an abire me velitis clamore significate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 251:2)
tum vero tantus est clamor exortus ut hostes e castris exciret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 252:1)
dein, postquam nec clamor hostium nec impetus nec tela missa eandem vim habere visa, praefectis equitum iussis ad latus Samnitium circumducere alas, ut signo dato in transversos quanto maximo possent impetu incurrerent, sensim suos signa inferre iussit et commovere hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 414:2)
celebrata inconditis militaribus non magis victoria Q. Fabi quam mors praeclara P. Deci est, excitataque memoria parentis, aequata eventu publico privatoque, filii laudibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 436:1)
vixdum satis aptatis armis in ordines eunt et clamore magis quam oculis hostem noscunt nec quantus numerus sit aestimari potest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 466:1)
inde, cum consul vociferaretur, expulsine extra vallum castra deinde sua oppugnaturi essent, clamore sublato conixi primo resistunt, deinde inferunt pedem urgentque et impulsos semel terrore eodem quo coeperunt expellunt extra portam vallumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 467:2)
iam exiguum inter duas acies erat spatium, et stabant exspectantes dum ab hostibus prius impetus prius clamor inciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 512:1)
sua sponte inter invitos tergiversantesque segnis pugna clamore incerto atque impari coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 513:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION