라틴어 문장 검색

quo, post occisionem fratris Eanfridi, superueniente cum paruo exercitu, sed fide Christi munito, infandus Brettonum dux cum inmensis illis copiis, quibus nihil resistere posse iactabat, interemtus est in loco, qui lingua Anglorum Denisesburna, id est riuus Denisi, uocatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. I. 1:11)
" Si ergo fieri posset, ut semper in diem XVum primi mensis, id est in lunam XVam dominica dies incurreret, uno semper eodemque tempore cum antiquo Dei populo, quanquam sacramentorum genere discreto, sicut una eademque fide, pascha celebrare possemus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 4:12)
tamen et diuina sibi et humana prorsus resistente uirtute, in neutro cupitum possunt obtinere propositum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 2:3)
haec precatus, veluti sensisset auditas preces, inquit, Romani, optimus maximus resistere atque iterare pugnam iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 135:1)
proinde rem militarem colant, sciantque et ita posteris tradant nullas opes humanas armis Romanis resistere posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 176:1)
utrimque ab cornibus positos, cum iam pelleretur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones ferociter instantes cedentibus, sed subito in fugam averterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 394:2)
plerosque palantes eques circumvenit, nec advenienti peditum agmini restitit Sabina legio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 274:1)
Consul alter largitioni resistebat auctoribus patribus nec omni plebe adversante, quae primo coeperat fastidire munus volgatum a civibus esse in socios;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 446:1)
acerrimi patribus duces ad resistendum consules fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 462:1)
in resistentes incitare patres nec in universos modo, sed in singulos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 579:2)
deinde et ipsi utroque versis signis resistunt, et eques ab consule immissus Tuscos fundit fugatque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 588:2)
consules, nihil Meneni damnatione, nihil periculo deterriti Servili, summa vi resistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 594:3)
aliud agendum ac cogitandum, quomodo resistatur patribus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 605:3)
tamen legi resistebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 135:1)
patricii vi contra vim resistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 151:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION