라틴어 문장 검색

Xyniae desertae diripiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 157:3)
Insubres negare se sua deserturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 385:3)
quam cum desertam ac stratam prope omnem ruinis invenisset - ceperant autem direptamque incenderant Thraces paucis ante annis - cupido eum restituendi nobilem urbem et loco sitam opportuno cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 477:2)
legati, ubi haec audierunt, flentes ad genua consulis provolvuntur, orant ne se in rebus tam trepidis deserat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 138:1)
nolle deserere socios, nolle minuere exercitum, quod aut moram sibi ad dimicandum aut in dimicando periculum adferre posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 144:1)
si sibi Antiochus pulchrum esse censet, quas urbes proavus belli iure habuerit, avus paterque numquam usurpaverint pro suis, eas repetere in servitutem, et populus Romanus susceptum patrocinium libertatis Graecorum non deserere fidei constantiaeque suae ducit esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 658:1)
illi ubi hostes adesse et a suis se desertos viderunt, primo in castra recipere se conati sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 340:1)
deinde postquam resedit terror et prodi et deseri non patriam modo sed etiam Romanorum societatem cernebant, consilio tali animum adiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 451:1)
destituti enim ab omni spe, cum desertos se ab Antiocho, spem nullam in Aetolis esse cernerent, dies noctesque aut Philippi hostis adventum aut infestiorem etiam, quo iustius irati erant, Romanorum expectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 379:1)
eam metu incolarum desertam, plenam omnium rerum copia invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 177:2)
quid Asiatica legatio, et valetudine adversa inutilis et filii casu deformata et post reditum necessitate aut subeundi iudicii aut simul cum patria deserendi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 680:2)
Postumius consul renuntiaverat peragrantem se propter quaestiones utrumque litus Italiae desertas colonias Sipontum supero, Buxentum infero mari invenisse, triumviri ad colonos eo scribendos ex senatus consulto ab T. Maenio praetore urbano creati sunt L. Scribonius Libo M. Tuccius Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 243:2)
multos, qui aut citati non adfuerant aut vades deseruerant, in ea regione Italiae latentes partim noxios iudicavit, partim comprehensos Romam ad senatum misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 504:1)
Philippopolin urbem fuga desertam oppidanorum, qui in proxima montium iuga cum familiis receperant sese, cepit, campestresque barbaros, depopulatus agros eorum, in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 635:1)
aut eam sibi esse deserendam aut provinciam dimittendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 514:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION