라틴어 문장 검색

Hic vero iam non privatis, sed totius senatus suffragiis iudicatum hostem Caesar adgressus intra Perusiae muros redegit conpulitque ad extrema deditionis turpi et nihil non experta fame.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PERUSINUM 3:1)
quippe etenim ventus subtili corpore tenvis trudit agens magnam magno molimine navem et manus una regit quanto vis impete euntem atque gubernaclum contorquet quo libet unum, multaque per trocleas et tympana pondere magno commovet atque levi sustollit machina nisu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 29:12)
inde redit rabies eadem et furor ille revisit, cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt, nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:18)
quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi, tris species tam dissimilis, tria talia texta, una dies dabit exitio, multosque per annos sustentata ruet moles et machina mundi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 3:2)
nullum itaque Aegypti oppidum intra muros suos aut Saturni aut Sarapis fanum recepit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 15:4)
Nigidius enim de dis libro nono decimo requirit, num di Penates sint Troianorum Apollo et Neptunus, qui muros eis fecisse dicuntur, et num eos in Italiam Aeneas advexerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 6:2)
Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 10:2)
Iliacos, id est patriae muros, quos ipse defenderat, pro quibus efficaciter per decem annorum spatia pugnaverat.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 10:3)
primusque Thymoetes Duci intra muros hortatur et arce locari, Sive dolo seu iam Troiae sic fata ferebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 3:3)
Mater Euryali ad dirum nuntium, ut excussos de manibus radios et pensa demitteret, ut per muros et virorum agmina ululans et comam scissa decurreret, ut effunderet dolorem in lamentationum querelas, totum de Andromache sumpsit lamentante mortem mariti.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 12:1)
Quos alios muros aut quae iam moenia habetis?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 14:1)
Ferte citi ferrum, date tela, et scandite muros:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 16:6)
At nunc semirutis pendent quod moenia tectis Urbibus Italiae, lapsisque ingentia muris Saxa iacent, nulloque domus custode tenentur Rarus et antiquis habitator in urbibus errat, Horrida quod dumis multosque inarata per annos Hesperia est, desuntque manus poscentibus arvis, Non tu, Pyrrhe ferox, nec tantis cladibus auctor Poenus erit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:7)
totaque discors Machina divulsi turbabit foedera mundi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:31)
Fraterno primi maduerunt sanguine muri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION