라틴어 문장 검색

Atque ut apium examina non fingendorum favorum causa congregantur, sed, cum congregabilia natura sint, fingunt favos, sic homines, ac multo etiam magis, natura congregati adhibent agendi cogitandique sollertiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 202:1)
In utramque partem disputat, sed tamen ad extremum utilitate, ut putat, officium dirigit magis quam humanitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 114:3)
nitidum quoddam genus est verborum et laetum, et palaestrae magis et olei, quam huius civilis turbae ac fori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 81:4)
quod haec narrationis magis putant esse propria quam totius orationis, valde mihi videntur errare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 83:2)
conlationem, ut ille Gallus olim testis in Pisonem, cum innumerabilem Magio praefecto pecuniam dixisset datam idque Scaurus tenuitate Magi redargueret, "erras," inquit "Scaure;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 265:4)
quae sunt utilia, sed non principi magis propria quam reliquarum partium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 323:2)
quamquam hoc ipsum "effertur, imus," concisum est ita, ut non brevitati servitum sit, sed magis venustati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 327:5)
sed aliis generibus alii loci magis erunt apti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 119:5)
' inquit, 'ego vero esse iam iudico et tum iudicavi, cum me consule in senatu causam defendit Africae nuperque etiam magis, cum pro Bithyniae rege dixit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 229:2)
Conficitur autem genus hoc dictionis narrandis exponendisque factis, quod sine ullis argumentationibus ad animi motus leniter tractandos magis quam ad fidem faciendam aut confirmandam accommodatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 21장 1:3)
quamquam non ea magis quae contra rationes defensionis adferuntur quam ipsae defensionis rationes continent causas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 29장 3:3)
Is enim fueram, cui cum liceret aut maiores ex otio fructus capere quam ceteris propter variam suavitatem studiorum, in quibus a pueritia vixeram, aut si quid accideret acerbius universis, non praecipuam, sed parem cum ceteris fortunae condicionem subire, non dubitaverim me gravissimis tempestatibus ac paene fulminibus ipsis obvium ferre conservandorum civium causa meisque propriis periculis parere commune reliquis otium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 11:4)
Nihil vero, inquit, magis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 98:6)
Urbs illa praeclara, quam ait Timaeus Graecarum maxumam, omnium autem esse pulcherrimam, arx visenda, portus usque in sinus oppidi et ad urbis crepidines infusi, viae latae, porticus, templa, muri nihilo magis efficiebant, Dionysio tenente ut esset illa res publica;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 62:4)
ergo plusque magisque viri nunc gloria claret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 14:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION