라틴어 문장 검색

adeo desciveramus a consuetudine parentum, apud quos omnia disposita moderata tranquilla maiestatem loci pudoremque retinebant.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 4:2)
multum commendationis et detrahit et affert memoria vox gestus tempus ipsum, postremo vel amor vel odium rei;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 3:2)
Recipiunt enim amores odia iras misericordiam urbanitatem, omnia denique quae in vita atque etiam in foro causisque versantur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 13:2)
erat enim contra maiestatem senatus, si ferreis praetorius uteretur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 4:2)
Nam timor abit si recedas, manet amor, ac sicut ille in odium hic in reverentiam vertitur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 6:4)
Quanta potestas, quanta dignitas, quanta maiestas, quantum denique numen sit historiae, cum frequenter alias tum proxime sensi.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 27 1:1)
TRAIANUS PLINIO Potuisti non haerere, mi Secunde carissime, circa id de quo me consulendum existimasti, cum propositum meum optime nosses, non ex metu nec terrore hominum aut criminibus maiestatis reverentiam nomini meo acquiri.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 821)
Odi, cum late splendida cera vacat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1111)
Si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereri Desine;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 27)
Luctantur pectusque leve in contraria tendunt Hac amor hac odium, sed, puto, vincit amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11b1)
Facta merent odium, facies exorat amorem - Me miserum, vitiis plus valet illa suis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11b11)
saepe valens odii littera causa fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:317)
asperitas odium saevaque bella movet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:110)
nec tamen officiis odium quaeratur ab aegra:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 28:4)
odi concubitus, qui non utrumque resolvunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 98:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION