라틴어 문장 검색

illud te ad extremum et oro et hortor ut, tamquam poetae boni et actores industrii solent, sic tu in extrema parte et conclusione muneris ac negoti tui diligentissimus sis ut hic tertius annus imperi tui tamquam tertius perfectissimus atque ornatissimus fuisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 16장 2:1)
reliquum est ut te orem ut valetudini tuae, si me et tuos omnis valere vis, diligentissime servias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 16장 2:3)
ferebat graviter et vehementer mecum querebatur orabatque ut ad te quam diligentissime scriberem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 5:2)
tu, quem ad modum scribis, quod etiam si non scriberes facere te diligentissime tamen sciebam, facies scilicet ut mea mandata digeras, persequare conficias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 12 4:1)
curat enim diligentissime Caesius, qui tum mecum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 1장 2:11)
de Pompeio et facio diligenter et faciam quod mones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 3장 4:2)
fit utrumque diligenter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 4장 7:2)
annali pergratae litterae tuae fuerunt, quod et curares de se diligenter et tamen consilio se verissimo iuvares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 6장 3:1)
P. Servilius pater ex litteris, quas sibi a Caesare missas esse dicebat, significat valde te sibi gratum fecisse quod de sua voluntate erga Caesarem humanissime diligentissimeque locutus esses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 6장 3:2)
iam enim diu cogitaveram ex eo quod tu ad me scripseras ut, si quid esset quod ad te diligentius perferri vellem, illi darem, quod me hercule hisce litteris quas vulgo ad te mitto nihil fere scribo, quod si in alicuius manus inciderit, moleste ferendum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 6장 4:4)
quibus in locis et qua spe hiematurus sis ad me quam diligentissime scribas velim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 3 6:10)
neque enim venalia sunt quae quidem placeant, et confici nisi per hominem et peritum et diligentem non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 4 7:3)
tum igitur et cum Heraclitum studiose audirem contra Antiochum disserentem et item Antiochum contra Academicos, dedi Antiocho operam diligentius, ut causam ex eo totam cognoscerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 16:3)
deinde, cum dicant posse accidere sapienti ut cum omnia fecerit diligentissimeque circumspexerit existat aliquid quod et veri simile videatur et absit longissime vero, si magnam partem quidem, ut solent dicere, ad verum ipsum aut quam proxime accedant confidere sibi poterunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 49:1)
ea sunt eius modi, quae a te diligentissime tractata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 118:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION