라틴어 문장 검색

Sera quidem tanto struitur medicina dolori, altera cum volucris Phoebi rota torqueat annum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam10)
it tamen et medica firmat vestigia virga, tum steriles luci possessaque manibus arva et ferrugineum nemus adstupet, ipsaque Tellus miratur patuisse retro, nec livida tabes invidiae functis quamquam et iam lumine cassis defuit, unus ibi ante alios, cui laeva voluntas semper et ad superos - hinc et gravis exitus aevi - insultare malis rebusque aegrescere laetis,
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권7)
Haud minus turpia sunt principi multa supplicia, quam medico multa funera.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, G, H9)
Crudelem medicum intemperans aeger facit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 089)
Mala est medicina, ubi aliquid naturae perit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 327)
Male secum agit aeger, medicum qui heredem facit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 332)
Est et ille de lyricis (Pindarum dico) qui Aescolapium canit avaritiae merito, quia medicinam nocenter exercebat, fulmine iudicatum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 4:2)
Ista ipsa virgo Caelestis pluviarum pollicitatrix, ipse iste Aesculapius medicinarum demonstrator, alia die morituris Socordio et Tenatio et Asclepiodoto sumministrator, nisi se daemones confessi fuerint Christiano mentiri non audentes, ibidem illius Christiani procacissimi sanguinem fundite!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 6:1)
Quod calcas deos nationum, quod daemonia expellis, quod medicinas facis, quod revelationes petis, quod deo vivis?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 1:4)
sed certiori notitia medicus Cynifrid, qui et morienti illi, et eleuatae de tumulo adfuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:5)
Cuius sanitati congaudens episcopus praecepit medico etiam sanandae scabredini capitis eius curam adhibere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II.25)
Uocauit autem medicum, et dissolutam mihi emicranii iuncturam conponere atque alligare iussit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI. 2:1)
quidquid erat medicae uicerat artis amor.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 37)
crede mihi, propera, nec te iam, Phoebe, pigebit formosae medicas applicuisse manus.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 102)
Medicus Calligenes qui curationi praeerat, non expectata morte regis, a primis desperationis notis nuntios per dispositos equos, ita ut convenerat misit ad Perseum, et mortem regis in adventum eius omnes qui extra regiam erant, celavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 648:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION