라틴어 문장 검색

Quanta tibi dederim nostris monumenta libellis, o mihi me coniunx carior, ipsa vides, detrahat auctori multum fortuna licebit, tu tamen ingenio clara ferere meo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 141)
86. Universum totum, suis multiplicibus vinculis, clarius inexhaustas Dei divitias exhibet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 109:1)
Laudatus sis, mi Domine, propter sororem lunam et stellas, quas in caelo creasti claras et pretiosas et bellas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 114:1)
Ei praesto esse possunt quaedam leves machinationes, tamen asserere possumus eum non habere prorsus solidam ethicam, culturam ac spiritalitatem quae revera ei praebeant limitem eumque intra clarum sui ipsius dominatum contineant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 141:8)
Clare sic perspicitur fidem non esse intolerantem, sed crescere in convictu qui alterum veneratur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 60:7)
Hic Dei respectus erga oculos hominis nos docet, dum homo ad Eum accedit, lucem humanam in immensitate luminosa Dei non dissolvi, perinde ac si stella ab aurora absorbeatur, ita ut eo clarior fiat quo ad pristinum ignem propius accedat, sicut speculum quod splendorem replicat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 64:5)
Etenim in Matre Iesu fides patefacta est fructu plena, et cum nostra vita spiritalis fructum affert, gaudio replemur, quod clarissimum est signum magnitudinis fidei.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 115:4)
illa Dei virtus memorabilis est, ut occisus redeat superis surgatque sepultus.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3358)
densetur cuneis turba pedestribus, currus pars et equos et volucres rotas conscendunt celeres, signaque bellica praetendunt tumidis clara draconibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae16)
o quam profunda iustis arcana per soporem aperit tuenda Christus, quam clara, quam tacenda!
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum15)
hinc maxima cura sepulcris inpenditur, hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat, candore nitentia claro praetendere lintea mos est, aspersaque myrrha Sabaeo corpus medicamine servat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti11)
exim sequuntur perciti fixis in altum vultibus, qua stella sulcum traxerat claramque signabat viam, sed verticem pueri supra signum pependit inminens, pronaque submissum face caput sacratum prodidit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae17)
agnosce clara insignia virtutis ac regni tui, puer o, cui trinam Pater praedestinavit indolem:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae19)
strenuus exculti dominus quidam fuit agri hortorumque opibus memorabilis;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권49)
quis enim sapiens dubitaverat illas mortali de stirpe satas vixisse, et easdem laude venustatis claras in amoribus usque ad famae excidium formae nituisse decore?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권89)

SEARCH

MENU NAVIGATION