라틴어 문장 검색

est enim scriptum de rebus utique diversis, tantoque magis ipsarum rerum differentia potest esse manifesta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 311:3)
artificis autem est invenire in actione adversarii quae contra semet ipsa pugnent aut pugnare videantur, quae aliquando ex rebus ipsis manifesta sunt, ut in causa Caeliana Clodia aurum se Caelio commodasse dicit, quod signum magnae familiaritatis est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 318:4)
manifestis repugnent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 323:2)
quibus ex locis ducenda sint, et manifestum omnibus et a nobis in ratione prooemii atque epilogi dictum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 93:4)
pauca tamen exempli gratia ponam, quibus manifestius appareat quid sit, quod demonstrari posse praeceptis non arbitror.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 250:2)
at id manifestum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 53:3)
manifestum, quis potionem dederit, quae si veneni fuit, nulla quaestio de auctore;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 89:1)
cuius rei supervacuum est ponere exemplum, cum plurima sint huiusmodi iudicia, ut hominem occisum esse manifestum sit vel sacrilegium commissum, is autem, qui arguitur fecisse, neget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 89:4)
eoque satius est omni se antenctae vitae abstinere convicio quam levibus aut frivolis aut manifesto falsis reum incessere, quia fides ceteris detrahitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 104:3)
nam tum est certum de nomine, sed quaeritur quae res ei subiicienda sit, tum res est manifesta, sed de nomine non constat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 132:1)
res enim manifesta est, sciturque non idem esse occidere se quod alium, non idem occidere tyrannum quod compellere ad mortem, non idem carmina ac mortiferam potionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 135:5)
culpa manifesta est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 150:1)
illud alterum genus quo sit manifestius adolescentibus meis (meos enim semper adolescentes putabo), hic quoque fictae controversiae utar exemplo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 158:3)
utriusque rei multa et manifesta exempla sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 179:3)
alterum genus est ex manifesto;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 220:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION