라틴어 문장 검색

Rogo ergo, exigo etiam pro iure amicitiae, cures ut Atilio meo salva sit non sors modo verum etiam usura plurium annorum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 5:1)
Tu tamen censeo alios roges;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 9 2:2)
Rogas ut agam Firmanorum publicam causam;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 18 1:1)
Rogas ut cogitem, quid designatus consul in honorem principis censeas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 1:1)
Nam me tui ut ita facerem rogabant, et verebar ne et mihi et illis irascereris, si non fecissem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 28 2:1)
Praeterea tanto consensu rogabaris, ut negare non constans, sed durum videretur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 34 2:1)
Tu quidem honestissime, quod tam impense et rogas et exigis, ut accipi iubeam a te pretium agrorum non e septingentis milibus, quanti illos a liberto meo, sed ex nongentis, quanti a publicanis partem vicensimam emisti.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 14 1:1)
Invicem ego et rogo et exigo, ut non solum quid te verum etiam quid me deceat aspicias, patiarisque me in hoc uno tibi eodem animo repugnare, quo in omnibus obsequi soleo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 14 2:1)
Proinde non paenitet me consuetudinis meae quam utilissimam experior, adeoque non deterreor sermunculis istorum, ut ultro te rogem monstres aliquid quod his addam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 14:1)
'Rogavi';
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 5:2)
Gaudeo quidem esse te tam fortem, ut Mediolani occurrere Tironi possis, sed ut perseveres esse tam fortis, rogo ne tibi contra rationem aetatis tantum laboris iniungas.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 23 1:1)
Proinde rogo, eruditionem tuam intendas.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 15:1)
Id vero deerat, ut cum Pallante auctoritate publica ageretur, Pallas rogaretur ut senatui cederet, ut illi superbissimae abstinentiae Caesar ipse patronus, ipse advocaretur, ne sestertium centies quinquagies sperneret.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 9:1)
imaginare Caesarem liberti precibus vel potius imperio coram senatu obtemperantem - imperat enim libertus patrono, quem in senatu rogat -;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 12:1)
Mandant rogantque quod visum;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION