라틴어 문장 검색

Sed ex his omnibus nihil magis ridetur, quam quod est praeter exspectationem, cuius innumerabilia sunt exempla, vel Appi maioris illius, qui in senatu, cum ageretur de agris publicis et de lege Thoria et peteretur Lucullus ab eis, qui a pecore eius depasci agros publicos dicerent, "non est" inquit "Luculli pecus illud;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 284:1)
qui ad dignitatem impellit, maiorum exempla, quae erant vel cum periculo gloriosa, conliget, posteritatis immortalem memoriam augebit, utilitatem ex laude nasci defendet semperque eam cum dignitate esse coniunctam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 335:4)
sed tamen, quod ipsa virtus in earum rerum usu et moderatione maxime cernitur, tractanda in laudationibus etiam haec sunt naturae et fortunae bona;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 342:3)
in quibus est summa laus non extulisse se in potestate, non fuisse insolentem in pecunia, non se praetulisse aliis propter abundantiam fortunae, ut opes et copiae non superbiae videantur ac libidini, sed bonitati ac moderationi facultatem et materiam dedisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 342:4)
Sed quid ego vetera conquiram, cum mihi liceat uti praesentibus exemplis atque vivis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 29:1)
Cuius est vel maxime insigne illud exemplum, ut ceteras artis omittamus, quod dicebat Isocrates doctor singularis se calcaribus in Ephoro, contra autem in Theopompo frenis uti solere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 36:1)
Sed ut ad Graecos referam orationem, quibus carere hoc quidem in sermonis genere non possumus - nam ut virtutis a nostris, sic doctrinae sunt ab illis exempla petenda - septem fuisse dicuntur uno tempore, qui sapientes et haberentur et vocarentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 137:1)
Haec igitur duo, vocis dico moderationem et verborum conclusionem, quoad orationis severitas pati posset, a poetica ad eloquentiam traducenda duxerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 174:2)
tum duo illa, quae maxime movent, similitudo et exemplum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 205:3)
' 'Quae quidem te, Crasse, video,' inquit Cotta 'quod nota esse nobis putes, sine definitionibus et sine exemplis effudisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 208:2)
nullum est enim horum generum, quod non arte ac moderatione tractetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 217:1)
Qua re oculorum est magna moderatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 222:1)
Maximam autem fidem facit ad similitudinem veri primum exemplum, deinde introducta rei similitudo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 4:3)
Commemoranda sunt etiam exempla quibus in simili disputatione creditum non est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 4:8)
utendumque exemplis, si quis testibus creditum non sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 14장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION