라틴어 문장 검색

exercitu victore a superioribus consulibus accepto, ad Cales, unde bellum ortum erat, profectus, cum hostes ab superioris etiam certaminis memoria pavidos clamore atque impetu primo fudisset, moenia ipsa oppugnare est adgressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 232:1)
novi deinde consules a veteribus exercitu accepto ingressi hostium fines populando usque ad moenia atque urbem pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 242:1)
itaque cum et a Tarento et a Samnitibus fama esset nova auxilia ventura, Samnitium plus quam vellent intra moenia esse rebantur, Tarentinorum iuventutem, Graeci Graecos, haud minus per quos Samniti Nolanoque quam ut Romanis hostibus resisterent, exspectabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 363:1)
Charilaus fuit qui ad Publilium Philonem venit, et quod bonum faustum felix Palaepolitanis populoque Romano esset, tradere se ait moenia statuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 366:1)
Romae nocturnus terror ita ex somno trepidam repente civitatem excivit ut Capitolium atque arx moeniaque et portae plena armatorum fuerint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 526:4)
'Tecta urbis' dicat aliquis 'et moenia et eam turbam a qua urbs incolitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 54:1)
ceterum quoniam ab hostibus in se aequa statui quam in se ipsi ferre maluerint, nuntiare Luceriam iussit, arma sarcinas iumenta multitudinem omnem imbellem intra moenia relinquerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 211:1)
cum ad moenia Satrici admotus esset exercitus legatisque missis ad pacem cum precibus petendam triste responsum ab consule redditum esset, nisi praesidio Samnitium interfecto aut tradito ne ad se remearent, plus ea voce quam armis inlatis terroris colonis iniectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 221:1)
infestior tamen in erumpentes incessit nec magno certamine intra moenia compulit, tum totam aciem in Samnites obvertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 305:1)
eo intentius dictator in moenia hostium versus id bellum tantum ducere quod urbem oppugnabat, securior ab Samnitibus agere stationibus modo oppositis ne qua in castra vis fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 310:1)
eo se intra moenia sub adventum dictatoris et Samnitium omnis multitudo et Nolana agrestis contulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 403:1)
dictator urbis situ circumspecto, quo apertior aditus ad moenia esset, omnia aedificia - et frequenter ibi habitabatur - circumiecta muris incendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 403:2)
huic infensus crudelitati Iunius, nihil antiquius oppugnatione Cluviana ratus, quo die adgressus est moenia vi cepit atque omnes puberes interfecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 434:1)
ipsum oppidum - nam ad moenia victor accessit - cepisset, ni legati dedentes urbem exissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 577:1)
inde ad consulem deducti praesidium armatum se intra moenia et muros accepturos confirmant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 119:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION