라틴어 문장 검색

Neque enim finem nostrum ita petimus occaecati, ut quae occurrunt in via utilia negligamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:3)
Quemadmodum autem finis et meta scientiarum male posita sunt apud homines;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 183:1)
globi autem intellectualis finis inter veterum inventa et angustias cohibeantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 192:3)
et postquam nullum dari finem repetitionibus observaverit, quamque homines eadem agant et loquantur, ab admiratione varietatis transibit ad miraculum indigentiae et paucitatis earum rerum quae hominum mentes adhuc tenuerunt et occuparunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 197:2)
At contra nobis constitutum est experiri, an revera potentiae et amplitudinis humanae firmiora fundamenta jacere ac fines in latius proferre possimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 282:2)
Superest ut de Finis excellentia pauca dicamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 319:1)
in qua licet nos utilissima et verissima praecepisse arbitremur, tamen necessitatem ei absolutam (ac si absque ea nil agi possit) aut etiam perfectionem non attribuimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 330:2)
Materia, Forma, Efficiens, et Finis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:5)
Incipiendum autem est a fine, et retro pergendum ad reliqua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 35:3)
Neque hic finis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 307:1)
Putant enim homines se pulchre philosophari, si asserant flammam ex forma elementi necessitate quadam donari locum ampliorem occupandi quam idem corpus expleverat cum subiret formam pulveris, atque inde sequi motum istum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:7)
ut non deducatur res ad istam necessitatem de qua loquuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:9)
Sed ista necessitas plane evitatur, si moles illa solida flammam supprimat antequam generetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:11)
Longiores autem in iis tractandis ad hunc finem fuimus, ut homines paulatim discant et assuefiant de natura judicare per instantias crucis et experimenta lucifera, et non per rationes probabiles.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 365:2)
atque quemadmodum illud principium, ita hoc finis rei est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION