라틴어 문장 검색

Nam pleraque id genus, quae helluones isti terra et mari conquirunt, exposuit inclusitque in numeros senarios.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVI 3:1)
Cornelius autem Nepos in libro Exemplorum quinto id quoque litteris mandavit, multis in senatu placuisse ut hi qui redire nollent, datis custodibus, ad Hannibalem deducerentur, sed sententiam numero plurium quibus id non videretur superatam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 13:1)
Fatum est, inquit, sempiterna quaedam et indeclinabilis series rerum et catena, volvens semetipsa sese et inplicans per aeternos consequentiae ordines, ex quibus apta nexaque est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 2:2)
sic ordo et ratio et necessitas fati genera ipsa et principia causarum movet, impetus vero consiliorum mentiumque nostrarum actionesque ipsas voluntas cuiusque propria et animorum ingenia moderantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 12:3)
Ex eo tempore collegium mansit fratrum Arvalium numero duodecim, cuius sacerdotii insigne est spicea corona et albae infulae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 9:4)
Ingens postea numerus librorum in Aegypto ab Ptolemaeis regibus vel conquisitus vel confectus est ad milia ferme voluminum septingenta;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVII 4:1)
Sed facies in ordinem scriptum fuit et contra per i geminum facii, neque id abesse a quadam consuetudine prisca existimavimus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 4:2)
De reo septem iudices cognoscant eaque sententia sit rata, quam plures ex eo numero dixerint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 8:2)
Nam cum multis annis postea scaena, quae prociderat, refecta esset, numerus tertii consulatus non uti initio primoribus litteris, sed tribus tantum incisis significatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 10:1)
Graeci quoque in significandis huiuscemodi rerum numeris τρίτον και` τέταρτον dicunt, quod congruit cum eo quod Latine dicitur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 12:1)
Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae mandaverit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, II 1:1)
ARISTOTELES philosophus memoriae tradidit, mulierem in Aegypto uno partu quinque pueros enixam, eumque esse finem dixit multiiugae hominum partionis neque plures umquam simul genitos compertum, hunc autem numerum ait esse rarissimum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, II 2:1)
matrem quoque eorum, non multo postquam peperit, mortuam monumentumque ei factum iussu Augusti in via Laurentina inque eo scriptum esse numerum puerperii eius, de quo diximus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, II 3:2)
Quid me nunc factum esset, inquit, quantoque artius pressiusque conflictata essem, si P. Claudius, frater meus, navali proelio classem navium cum ingenti civium numero non perdidisset?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 3:3)
Iniuria factum itur quali verborum ordine Cato dixerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION