라틴어 문장 검색

classe ab Epheso profectus cum primum Cretae litus attigit, nuntios circa civitates misit ut armis absisterent captivosque in suis quaeque urbibus agrisque conquisitos reducerent, et legatos mitterent ad se, cum quibus de rebus ad Cretenses pariter Romanosque pertinentibus ageret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 715:1)
nuntiosque ad Antipatrum praefectum eius orae de transitu mittebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 190:2)
certo auri pondere pactus, ne quem suorum conscium haberet, ipsi permittit ut quem vellet unum ex captivis nuntium ad suos mitteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 298:2)
hunc nuntium primis tenebris extra stationes centurio educit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 300:2)
an si illi Galli essent, cum quibus miliens vario eventu in Italia pugnatum est, quantum in imperatore nostro fuit, nuntius illinc redisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 572:1)
mitteret nuntium ad eam, ut veniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 114:2)
ad cuius nuntium perturbata Hispala, quod ad tam nobilem et gravem feminam ignara causae arcesseretur, postquam lictores in vestibulo turbamque consularem et consulem ipsum conspexit, prope exanimata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 119:1)
sub hunc nuntium ex Ligustinis vulgatum litterae ex Hispania mixtam gaudio tristitiam adferentes recitatae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 219:1)
pars nuntios Messenen praemittunt debellatum esse, Philopoemenem captum adduci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 580:1)
primum adeo incredibilis visa res, ut non pro vano modo sed vix pro sano nuntius audiretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 581:1)
Marcellus nuntium praemisit ad L. Porcium proconsulem ut ad novum Gallorum oppidum legiones admoveret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 641:1)
nuper M. Claudium ad se nuntium misisse bellum se cum iis, ni dederentur, gesturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 645:2)
Medicus Calligenes qui curationi praeerat, non expectata morte regis, a primis desperationis notis nuntios per dispositos equos, ita ut convenerat misit ad Perseum, et mortem regis in adventum eius omnes qui extra regiam erant, celavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 648:1)
haud procul Amphipoli fama inde certi nuntii occurrerunt mortuum esse regem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 652:3)
demum nuntius missus ad tertiam legionem revocandam et Gallorum praesidium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION