라틴어 문장 검색

eius modi tempus erat' inquit 'ut homines volgo impune occiderentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 2:2)
volgo occidebantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 2:6)
Roscium occiderit, is ad quem morte eius divitiae venerint, an is ad quem mendicitas, is qui antea tenuis fuerit, an is qui postea factus sit egentissimus, is qui ardens avaritia feratur infestus in suos, an is qui semper ita vixerit ut quaestum nosset nullum, fructum autem eum solum quem labore peperisset, is qui omnium sectorum audacissimus sit, an is qui propter fori iudiciorumque insolentiam non modo subsellia verum etiam urbem ipsam reformidet, postremo, iudices, id quod ad rem mea sententia maxime pertinet, utrum inimicus potius an filius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 31장 3:2)
- quasi nunc id agatur quis ex tanta multitudine occiderit, ac non hoc quaeratur, eum qui Romae sit occisus utrum veri similius sit ab eo esse occisum qui adsiduus eo tempore Romae fuerit, an ab eo qui multis annis Romam omnino non accesserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 33장 1:11)
erat tum multitudo sicariorum, id quod commemoravit Erucius, et homines impune occidebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 33장 2:2)
opinor, aut eorum qui in bonis erant occupati, aut eorum qui ab eis conducebantur ut aliquem occiderent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 33장 2:5)
nullum modum esse hominis occidendi quo ille non aliquot occiderit, multos ferro, multos veneno.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 3:3)
cum occiditur Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 2:3)
si spoliorum causa vis hominem occidere, spoliasti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 1:12)
etsi persapienter et quodam modo tacite dat ipsa lex potestatem defendendi, quae non hominem occidi, sed esse cum telo hominis occidendi causa vetat, ut, cum causa, non telum quaereretur, qui sui defendendi causa telo esset usus, non hominis occidendi causa habuisse telum iudicaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장 2:2)
eo porro rei publicae tempore quo, si unus ille occidisset, non haec solum civitas sed gentes omnes concidissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 3:5)
adversi raedarium occidunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 3:3)
fuerit occidi Milonem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:1)
quem igitur cum omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela, quem iure, quem loco, quem tempore, quem impune non est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, periculo capitis non dubitavit occidere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장1)
Noctu occidisset:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION