라틴어 문장 검색

tenuit tamen vestigia Bucar adeptusque eum patentibus prope Clupeam urbem campis ita circumvenit ut praeter quattuor equites omnes ad unum interfecerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 442:1)
nocte profectus Vermina, qui ex occulto adgressurus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 453:1)
Verminam prope vestigiis instantem in alia atque alia flectendo itinera eludens, taedio et desperatione tandem fessum absistere sequendo coegit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 459:1)
Hasdrubal ex fuga cum paucis Afrorum urbem proximam petierat, eoque omnes qui supererant vestigia ducis sequentes se contulerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 73:1)
pecuniam Locris ex Proserpinae thensauris nocte clam sublatam, nec ad quos pertineat facinus vestigia ulla extare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 123:2)
ceteris ita oppidum, ita agros ademimus ut agrum locumque ad habitandum daremus, urbem innoxiam stare incolumem pateremur, ut qui hodie videat eam nullum oppugnatae captaeve ibi vestigium inveniat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 360:1)
Philippus collectis ex fuga qui variis casibus pugnae dissipati vestigia eius secuti fuerant, missisque Larisam ad commentarios regios comburendos, ne in hostium venirent potestatem, in Macedoniam concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 119:1)
in occulto coqui quod mox in omnium perniciem erupturum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 685:3)
id cum parum occulte fecissent, consul, qui multa nocte solitus erat movere castra, ne nox terrorem in tumultuario proelio augeret, lucem expectavit et, cum luce moveret, tamen turmam equitum exploratum misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 36:1)
remiges ex hibernis non Ephesum accersit, sed Magnesiam occulte cogit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 112:3)
eo forte die Polyxenidas cum regia classe a Colophone profectus postquam movisse a Samo Romanos audivit et ad Myonnesum piratas Teiorum agrum depopulari, naves in Geraestico portu stare, ipse adversus Myonnesum in insula - Macrin nautici vocant - ancoras portu occulto iecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 320:1)
inde cum profectum audisset, secutus vestigia citra Phrygium amnem, quattuor milia ab hoste posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 427:1)
huius ego vestigia ingressus voluntati quidem et studio in colendis vobis adicere - etenim inexsuperabilia haec erant - nihil potui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 612:2)
nam quemadmodum comminus, ubi in vicem pati et inferre vulnera licet, accendit ira animos eorum, ita ubi ex occulto et procul levibus telis vulnerantur, nec quo ruant caeco impetu habent, velut ferae transfixae in suos temere incurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 264:1)
neque in iis non modo vestigium ullum comparuit pecuniae regiae, sed nequaquam tantum redactum est quantae summae damnatus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 765:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION