라틴어 문장 검색

Quae autem opera, non largitione beneficia dantur, haec turn in universam rem publicam, turn in singulos cives conferuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 87:1)
Haec igitur opera grata multis et ad beneficiis obstringendos homines accommodata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 87:5)
sed quis est tandem, qui inopis et optimi viri causae non anteponat in opera danda gratiam fortunati et potentis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 92:3)
Danda omnino opera est, ut omni generi satis facere possimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 94:2)
Extremum autem praeceptum in beneficiis operaque danda, ne quid contra aequitatem contendas, ne quid pro iniuria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 94:13)
Danda opera est omnino, si possit, utrisque, nec minus, ut etiam singulis consulatur, sed ita, ut ea res aut prosit aut certe ne obsit rei publicae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 96:4)
Danda etiam opera est, ne, quod apud maiores nostros saepe fiebat propter aerarii tenuitatem assiduitatemque bellorum, tributum sit conferendum, idque ne eveniat, multo ante erit providendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 98:1)
neque tamen de nostra, sed de omni re publica disputo), danda erit opera, ut omnes intellegant, si salvi esse velint, necessitati esse parendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 98:3)
At ille Graecus, id quod fuit sapientis et praestantis viri, omnibus consulendum putavit, eaque est summa ratio et sapientia boni civis, commoda civium non divellere atque omnis aequitate eadem continere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 109:3)
Ab hoc igitur genere largitionis, ut aliis detur, aliis auferatur, aberunt ii, qui rem publicam tuebuntur, in primisque operam dabunt, ut iuris et iudiciorum aequitate suum quisque teneat et neque tenuiores propter humilitatem circumveniantur neque locupletibus ad sua vel tenenda vel recuperanda obsit invidia, praeterea, quibuscumque rebus vel belli vel domi poterunt, rem publicam augeant imperio, agris, vectigalibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 112:1)
Nam et corporis commoda cum externis [et externa cum corporis] et ipsa inter se corporis et externa cum externis comparari solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 116:2)
nos autem, qui non tantum roboris habemus, ut cogitatione tacita a solitudine abstrahamur, ad hanc scribendi operam omne studium curamque convertimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 5:4)
Qui autem omnia metiuntur emolumentis et commodis neque ea volunt praeponderari honestate, ii solent in deliberando honestum cum eo, quod utile putant, comparare, boni viri non solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 22:1)
Detrahere igitur alteri aliquid et hominem hominis incommodo suum commodum augere magis est contra naturam quam mors, quam paupertas, quam dolor, quam cetera, quae possunt aut corpori accidere aut rebus externis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 26:1)
Ut, si unum quodque membrum sensum hunc haberet, ut posse putaret se valere, si proximi membri valetudinem ad se traduxisset, debilitari et interire totum corpus necesse esset, sic, si unus quisque nostrum ad se rapiat commoda aliorum detrahatque, quod cuique possit, emolumenti sui gratia, societas hominum et communitas evertatur necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION