라틴어 문장 검색

Operae pretium est, cum domos atque villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri maiores, religiosissumi mortales, fecere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장4)
Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris C. Cornelius eques Romanus operam suam pollicitus et cum eo L. Vargunteius senator constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus sicuti salutatum introire ad Ciceronem ac de inproviso domi suae inparatum confodere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 28장1)
Itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, senatus decrevit, darent operam consules, ne quid res publica detrimenti caperet.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 29장2)
Deinde eos pollicitos operam suam domum dimittit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 40장12)
Cicero per Sangam consilio cognito legatis praecipit, ut studium coniurationis vehementer simulent, ceteros adeant, bene polliceantur dentque operam, uti eos quam maxume manufestos habeant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 41장5)
Nam uti quisque domum aut villam, postremo vas aut vestimentum alicuius concupiverat, dabat operam, ut is in proscriptorum numero esset.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장60)
Qui postquam allatas litteras audivit et ex consuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse in tabernaculum introiit, dormiente illo epistulam super caput in puluino temere positam sumit ac perlegit, dein propere cognitis insidiis ad regem pergit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장3)
Ita Iugurtha ratus aut capta urbe operae pretium fore aut, si Romanus auxilio suis venisset, proelio sese certaturos.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 81장7)
Ceterum Bocchus si ambobus consultum et ratam pacem vellet, daret operam, ut una ab omnibus quasi de pace in colloquium veniretur, ibique sibi Sullam traderet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 112장6)
Mittam itaque ipsos tibi libros et ne multum operae inpendas, dum passim profutura sectaris, inponam notas, ut ad ipsa protinus, quae probo et miror, accedas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 5:1)
" Non est quod timeas, ne operam perdideris;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 9:6)
Demus itaque operam, abstineamus offensis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 7:1)
Sed postea videbimus, an sapienti opera rei publicae danda sit ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 14:1)
Dicentur tibi ista, si operae pretium habebit perseverantia, si nihil indignum bono viro faciendum patiendumve erit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 8:1)
Multum restat operis, in quod ipse necesse est vigiliam, ipse laborem tuum inpendas, si effici cupis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION