라틴어 문장 검색

si perficitis quod agitis, me ad vos venire oportet ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 3 7:2)
quid fieri placeret scripsi ad Pomponium serius quam oportuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 104)
doceas tu me oportebit, cum salvus veneris, in meane potestate sit spectrum tuum, ut, simul ac mihi conlibitum sit de te cogitare, illud occurrat ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 16 2:2)
sciam enim eodem tempore quid me facere oporteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 19 5:8)
quamquam duae causae sunt cur tu frequentior in isto officio esse debeas quam nos, primum quod olim solebant qui Romae erant ad provincialis amicos de re p. scribere, nunc tu nobis scribas oportet (res enim publica istic est) ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 20 3:2)
is etsi mihi nuntiavit te plane febri carere et belle habere, tamen, quod negavit te potuisse ad me scribere, curam mi attulit, et eo magis, quod Hermia, quem eodem die venire oportuerat, non venerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 15 1:3)
non sic oportet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 18 1:2)
nunc quoniam ita accidit ut neque praetores suis opibus neque nos nostro studio, quicquam proficere possemus, est omnino difficile non graviter id ferre, sed tamen nostros animos maximis in rebus et gerendis et sustinendis exercitatos frangi et debilitari molestia non oportet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 2:1)
hunc oportet et sua sponte esse moderatum et tuis institutis ac praeceptis obtemperare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 2:2)
noctu in urbem introierat et hodie hora viii, cum edicto C. Alfi de maiestate eum adesse oporteret, concursu magno et odio universi populi paene adflictus est nihil illo turpius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 7장 2:6)
interim ipso, decimo die, quo eum oportebat hostium numerum et militum renuntiare, inrepsit summa infrequentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 2 2:3)
duo praetorii sederunt, Domitius Calvinus (is aperte absolvit ut omnes viderent) et Cato (is diribitis tabellis de circulo se subduxit et Pompeio primus nuntiavit). aiunt non nulli ut Sallustius me oportuisse accusare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 4 1:6)
Gabinium si, ut Pansa putat oportuisse, defendissem, concidissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 7:1)
tu velim cures ut sciam quibus nos dare oporteat eas quas ad te deinde litteras mittemus, Caesarisne tabellariis ut is ad te protinus mittat, an Labieni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 2:4)
illud autem quod movet prius oportet videri eique credi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION